« »
 
[]« Cepotaphium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 267a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CEPOTAPHIUM
CEPOTAPHIUM, Sepulcrum in horto, a ϰῆπος, Hortus, et τάφος, Sepulcrum. Vetus Inscriptio apud Fabrettum pag. 115 :
Hoc Cepotaphium muro cinctum cum suo jure omni ex auctoritate et judicio Pontificum possederunt.
Conf. Evangel. S. Joann. cap. 19. vers. 41.
P. Carpentier, 1766.
Vel potius, ut videtur, viro erudit. D. Falconet, Sepulcrum exstans, cippus sepulcralis ; ceppus enim, pro cippus ; unde Ceparia, strues stipitum, ut videre est in Glossar. Pro Cenotaphium, quo non monumentum honorarium, sed sepulcrum significatur, scriptum esse monet Vignolius in Inscript. vett. pag. 330. Q. medicus Aug. lib. a solo sibi fecit hoc Cepotafium, etc. Quæ verba a solo sibi fecit, sententiæ D. Falconet facile accommodari posse videntur. Vide Forcellin. in Cepotaphiolum et Cepotaphium.