« »
 
[]« 2 cera annuli subterfirmare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 268a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CERA2
2. CERA Annuli Subterfirmare, Sigilli effigie impressa ceræ instrumentum confirmare, in Charta Alcuini Abb. apud Mabillonium. in Actis SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 178.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Ceram et Setam Commendare, in Chartulario Ecclesiæ Aptensis fol. 119. est, ut conjecto, Sigilli effigiem ceræ imprimere, illamque seta seu bombyce appendere, ut passim videre est in instrumentis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cera de S. Resurrectione. Vita S. Gervini Abb. auctore Hariulfo inter Acta SS. Benedict. sæc. 6. part. 2. pag. 321 :
De ligno S. Crucis, de sepulcro Domini, Cera de S. Resurrectione, de columna ubi Dominus fuit ligatus ;
id est, ut conjectat Mabillonius, de cereo Paschali seu de illa Lampade, quæ Jerosolymis divinitus accendebatur singulis annis in vigilia Paschæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ceras Superiores et Summas antiqui vocabant primas testamentorum pagellas, secundas vero inferiores, secundas, novissimas, imas et extremas. Vide Salmasium de modo usur. pag. 460. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Cera Virginea, Gall. Cire-vierge, Quæ igne non est preparata, qualis est quæ ex alveari extrahitur. Charta Steph. episc. ann. 1269. ex Chartul. episc. Paris. fol. 100. r°. :
Duas libras Ceræ virgineæ nobis et successoribus nostris solvere tenebitur in recognitione domini feodalis.
P. Carpentier, 1766.
Cera Literarum Regiarum inter reditus monasteriis a regibus concessos aliquando reperitur. Charta S. Ludov. ann. 1260. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 259 :
Cum mulieres leprosæ de Salceya prope Parisius... ex concessione inclitæ recordationis regis Philippi avi nostri haberent.... omnem Ceram, in qua litteræ ad ipsum venirent sigillatæ, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cera de Pentecoste inter obventiones a sacerdotibus episcopis persolvendas recensetur in Charta Burch. episc. Camerac. ann. 1119. ex Tabul. S. Autberti :
Privilegii mei auctoritate confirmo, ut prædicta ecclesia beati Autberti Ceram, quam offerunt sacerdotes in diebus Pentecostes, quiete et sine contradictione teneat, sicut ei concesserunt prædecessores mei.