« »
 
[]« Cerarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 268c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CERARIUS1
CERARIUS, in Gloss. Græco-Lat. ϰηροπώλης. Ugutio et Joan. de Janua : Cerarius, qui facit vel vendit ceram, vel operatur in ea. Regula S. Isidori cap. 19 :
Ad custodem sacrarii pertinet ordinatio linteariorum, fullonum, Cerariorum, atque sartorum.
Vide Marin. in Pap. Dipl. pag. 351. num. 120. not. 20.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Ciergier, cirier, qui fait, vent ou euvre de cire. Cerarius. Vide Hist. Bles. D. Fleureau part. 1. cap. 28. pag. 112.
Cerarii, Servorum species. Capitulare ann. 779. cap. 15. ex Langobard. lib. 3. tit. 5. Carol. M. 12. Pipin. 17. et 41. et Capit. Caroli Magni lib. 5. cap. 133. novæ Edit. :
De tributariis Ecclesiarum. De Cerariis et tabulariis, ac chartulariis ita fiat sicut a longo tempore decretum est.
Hincmarus Remensis tom. 1. et Regino in Inquisit. Episc. cap. 12 :
Investigandum de luminaribus Ecclesiæ, quot Cerarios habeat ipse titulus.
Tabularium S. Remigii Remensis :
Est quoque in prædicta villa in honore S. Remigii Ecclesia, habens... mansum ingenuilem 1. Cerarios 10. donat unusquisque denarios 4. aut ceram e contra.
Ex quibus patet ita dictos libertinæ conditionis homines, qui censum capitis sui in cera, seu cerarium Ecclesiis præstabant. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 1 :
Censum capitis sui in Cera ad sepulcrum ejus misit.
Vide Denarata. Perperam igitur Lindenbrog. et Spelman. Cerarios opinantur dictos, qui cera literas obsignant : quod vel evincit titulus, qui Capitularium loco præfigitur. Auctores qui de Cerariis vel Cerocensualibus egerunt, recenset Mittermaier. Princip. Jur. German. § 49. not. 24.
Cerearii dicuntur in Charta Henrici IV. Imp. ann. 1116. apud Zyllesium : []
Sive Dagescalci aut Cerearii foris ubique per villas positi, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cerarius, Cereus, apud Regin. ex notis Baluz. ad eumdem pag. 535.