![[]](img/image.png)
CERCITORIUM, Pannus, quo altarium circuitus ornabatur ; unde nomen : a pannis, quibus tempore
Quadragesimæ tegebantur ac velabantur altaria, distinguendus, ut colligitur ex Charta ann.
1019. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 768 :
Indumenta vero ejusdem altaris Cercitorium et duo coopertoria serica Constantinopolitana, et alium Cercitorium et coopertorium de zendato. Quadragesimali vero indumenta ipsorum altariaPluries ibi ; semel autem et iterum col. 771. Circitorium. Vide in hac voce.(altarium)linea opere plumario adornata tria.