« Cerevisia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 271c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CEREVISIA
CEREVISIA, Cervisia, Cervisa. Glossæ MSS. ad Alexandrum Iatrosophistam
lib. 1. Passion. :
Cibiriaticon, Cervisia.Vox Gallica vetus, qua Galli nostri potum qui ex hordeo conficitur, nuncupabant, ut auctor est Plinius lib. 22. cap. 25. Nos etiamnum Cervoise dicimus. Jonas in Vita S. Columbani cap. 16 :
Cum refectionis appropinquaret hora, et minister refectorii vellet promere Cervisiam, quæ ex frumenti vel hordei succis decoquitur, quaque præ cæteris in orbe terrarum gentibus, præter Scoticas et Dardanas, quæ Oceanum incolunt, utuntur, nempe Gallia, Britannia, Hibernia, Germania, cæteræque quæ ab eorum moribus non discrepant, vas quod Typrum nuncupant, in cellarium deportavit, etc.
◊ Antequam autem potus ille fiat, redigitur prius in maltam
hordeum. Est vero malta, quam Dani, Belgæ, Theutonesque Mout, et Moltz
dicunt, vix aliud quam Aetii Amydeni βύνη, quam exponit
hordeum aqua madefactum, ac maceratum, ex quo germen erumpit, quod deinde cum eodem
germine, sive enatis filulis, torretur. Tostum, pleneque præparatum molendino frangitur,
inque farinam aptatur. Ac mox aqueo humori inditum una cum lupulo salictorio igne
excoquitur, fitque liquor potui gratissimus, quem Belgæ et Franci vulgo Biere, Dani
Oel, Angli Ael appellant. Hæc ex Pontano in Chorogr. Daniæ. Will. Brito
lib. 2. Philipp. de Flandrensibus :
Raris sylva locis facit umbram, vinea nusquam :Indigenis potus, Thetidi miscetur avena,Ut vice sit vini multo confecta labore.
◊ Censent plerique, atque in iis Hadrianus Junius lib. 2. Animadvers. cap. 12. et in
Batavia, et Goldastus in cap. 9. Eckeardi de Casib. S. Galli, et in Theodorum Eremitam de
Vita S. Galli lib. 1. cap. 1. cerevisiam a Cerere dictam, quasi Cerebibiam, quod
Ceres, id est, frumentum coctum bibatur. Id hausisse videntur ab Isidoro lib. 20. Orig.
cap. 3 :
Cervisia, a Cerere, id est, fruge vocata : est enim potio ex seminibus frumenti vario modo confecta.At sententiam hanc improbat Isaacus Pontanus, cum Gallis, barbaris hominibus, ante Julium Cæsarem, ne nomen quidem Cereris per somnium usurpatum. Ego vero malim a Ceria, quod idem est ac Celia, Cerevisiam dictam. Nam etsi Hispanorum Celia, vel Ceria, non idem omnino potus fuerit cum Cerivisia ; haud tamen absimilis fuit, cum celia, uti jam supra annotatum, e tritico, cerevisia ex hordeo madefactis conficiatur, ita ut extremæ in cerevisia syllabæ adjectæ voci fuerint ad discrimen ceriæ ipsius. Et sane a veteribus, seu potius ævi medii Scriptoribus, Celiæ vocabulo donatam cervisiam, observatum in v. Celia, ubi et de vocis origine quædam attigimus.
◊ Cerevisiam porro Gallis, Anglis, et populis
Septentrionalibus potum familiarem improbat Henricus Abrincensis, qui sub Henrico III.
Rege Angl. floruit :
Urinam laxivam, Cerevisiam vocat quidam Versificator ap. H. Rebdorff. ann. 1347.Nescio quid Stygiæ monstrum conforme paludi,Cervisiam plerique vocant ; nil spissius illa,Dum bibitur ; nil clarius est, dum mingitur ; undeConstat quod multas feces in ventre relinquit.
P. , 1766.
◊ Chervoise, in Reg.
13. sign. Habacuc Corb. fol. 27. v°. ad ann. 2510. Theotunicus potus
nuncupatur, in Constitut. Erici Danor. regis ann. 1269. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss.
pag. 203 : Item, nullus Theotunicum potum, scilicet Cervisiam, ferat, vendat vel bibat post lapsam proximam Pentecosten, etc.At vero Cervoise, uti potus præstantior eo, quem Biere vocamus, distinguitur, in Lit. remiss. ann. 1464. ex Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 442 :
Icellui Noel dist au suppliant qu'il paieroit ung pot de Cervoise, et ledit suppliant lui respondi que il n'avoit joué que bierre.Et quidem Cerevisiam appellarunt quem vis potum : hinc aqua succis mororum permista, Cerevisia dicitur, in vita S. Lugidii tom. 1. Aug. pag. 343. col. 2 :
Fecerunt sibi Cerevisiam de succis mororum, sicut ludentibus pueris mos est.
P. , 1766.
Cervasia, Eodem intellectu. Charta ann. 1313. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 391.
r°. col. 2 : Quicquid habemus....... in parrochiis de Longolio....... in... brasio ad Cervasiam faciendam, etc.
P. , 1766.
Cervesia, Eadem notione, in Charta ann. 1320. ex Bibl. reg. : Item foragia godalarum seu Cervesiarum, quæ nos episcopus habebamus in villa Tornacensi.
Cervisa. Charta Ottonis Imper. ann. 994. apud Chappeavillum ad Anselm. Leod. cap. 53 :
Concessimus, ut in loco Fossis nuncupato... monetam, et materiam Cervisæ constitueret.Vide Jonam in S. Columbano cap. 16. Cogitosum in S. Brigida, etc. Vita S. Liudgeri l. 2. c. 8.
Cervesa. Charta Aleman. inter Goldastinas 42 :
Hoc est 30. seglas Cervesæ.Ch. 49 :
Hoc est singulis annis de Cervisas seglas 15.Adde Ch. 59. 61. 67.
Cervisia Debilis, in Statuto S. Cantuariensis Archiepiscopi apud Stanfordium in Placitis Coronæ
lib. 2. cap. 49. Petite biere, quæ tenuis dicitur apud Eigilem in Vita S.
Sturmii Abbatis Fuld. cap. 13. ad discrimen Fortis potionis, quæ
Cerevisia Duplex, appellatur apud Mich. Scotum lib. 1. Mensæ Philos. cap. 9.
Cervisia ex Vino Confecta. Constantinus Africanus lib. 5. Commun. locor. Medic. cap. 28 :
Omnis Cervisia de quolibet vino facta grossior est quam vina dactylica, et ad digerendum est durissima, sed digerentes multum nutricat.
Cerevisia Mellita. Vide Mellita, et tom. 5. Vit. SS. Ord. S. Bened. pag. 527.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cervisia sumi videtur pro certa cerevisiæ mensura, puta quantum una vice coqui solet.
Diploma Ottonis Imp. pro Institutione Episcopatus Brandenburgici in terra
Slavorum apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 397 : In tribus his locis.... in unoquoque eorum tres modones, duasque Cervisas, 6. modios tritici 2. porcellos, etc.
P. , 1766.
◊ Cerevisiæ dolium in
allatis locis significatur, ut in Tradit. 101. Ebersperg. apud Oefelium tom. 2. Script.
rer. Boicar. pag. 29 : Mansum....... dedit.... ob id, ut ipse annuatim pro eo..... accipiat...... Cerevisiam plenam, 5. modios sigalis et 1. modium tritici.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cervisia, Eadem notione, in Actis SS. Junii tom. 1. pag. 527. de B. Meinwerco : Unde Episcopus dedit ei ad temporalis vitæ subsidium.... ii. talenta denariorum, iii. Cervisias, iv. pernas, xx. malder avenæ.... Et ab Episcopo cum præfata filia iv. familias in beneficium accepit, et omni anno de Episcopali substantia unam plenam Cervisiam, vi. maldros, unam pernam.
P. , 1766.
Cervisiare, Cervisiam conficere. Conc. Trevir. ann. 1152. apud Marten. tom. 7. Ampl.
Collect. col. 72 : Advocati vero in potestatibus avenam non accipient, ..... nisi ecclesia plenarie avenam suam ad Cervisiandum prius acceperit.
P. , 1766.
Cerevisor, Qui cerevisiam conficit, in Vita S. Lugidii tom. 1. Aug. pag. 343. col. 2.
Cervoisier, in Stat. ann. 1369. tom. 5. Ord. reg. Franc. pag. 222. et in Ch. ann.
1410. ex Chartul. 21. Corb. fol. 261. v°.P. , 1766.
Cervisiaria, Mulier, quæ cervisiam conficit vel vendit. Lib. pitent. abbat. S. German.
Prat. : iiij. Nonas Maii. Anniversarium Naronsselle de xxx. sol. Paris. xx. sol. super domo Katherinæ Cervisiariæ sita in Hyrondale. Cervoisepræterea appellarunt nostri Locum, ubi cervisia conficitur et venditur. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 4 :
Iceulx trois compaignons de fait apensé saillirent hors d'une Cervoise où il s'estoient embuschiez.Aliæ ann. 1409. in Reg. 163. ch. 435 :
Icellui Willemet entra en une Servoise, que tenoit Jehan Mamet, en laquelle Jehan le Maire entra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cerevisiarius Cacabus, in quo coquitur Cerevisia, in Charta juramenti Ordinum Regni Daciæ apud Ludewig.
tom. 5. Reliq. MSS. pag. 325.