« »
 
CERNIDA 1, CERNIDA 2.
[]« 1 cernida » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 274a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CERNIDA1
1. CERNIDA, a cerno, is, lignum supra quod ducitur taratantara : quia discernit pollinem a furfure : Ugutio. Papias : Cernida, cribellus pollinis, vel Cribellum ad pollinem. Gloss. Isid. : Cervida, lignum, super quod ducitur taratantara, in Excerptis legitur Cernila. Vide Oct. Ferrarii Orig. Ital. in Cerna. []
P. Carpentier, 1766.
Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613 : Cernida, cernilla, cernela, cribellus pollinis. Aliud Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Cernida, Passoere. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Item plus unam Cernidam sive sedas.
Vide Cerniculi.
[]« 2 cernida » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 274b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CERNIDA2
2. CERNIDA, Militia urbana, Ital. Cernide, idem quod supra Cerneda. Chron. Placent. ad ann. 1356. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 501 :
Facta fuit una magna Cernida peditum civitatis et episcopatus Placentiæ ; quæ Cernida dicto mense cum armis equitavit ad castrum Arenæ, cum quodam eorum capitaneo de Mediolano.
Non semel rursum ibidem occurrit. Ejusdem nominis superstat etiamnum militia Venetiis anno 1508. instituta, quo tempore Respublica bellum adversus Maximilianum imperatorem gerebat, ut scribit nuperus Confœderat. Camerac. Historicus Gallicus abbas Du Bos.