![[]](img/image.png)
2. CERNIDA, Militia urbana, Ital. Cernide, idem quod supra Cerneda. Chron.
Placent. ad ann. 1356. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 501 :
Facta fuit una magna Cernida peditum civitatis et episcopatus Placentiæ ; quæ Cernida dicto mense cum armis equitavit ad castrum Arenæ, cum quodam eorum capitaneo de Mediolano.Non semel rursum ibidem occurrit. Ejusdem nominis superstat etiamnum militia Venetiis anno 1508. instituta, quo tempore Respublica bellum adversus Maximilianum imperatorem gerebat, ut scribit nuperus Confœderat. Camerac. Historicus Gallicus abbas Du Bos.