« Certamen » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 275c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CERTAMEN
CERTAMEN, Cura, accuratio, animi contentio. Inscriptio Codicis Carolini, seu Epistolarum
summorum Pontificum ad Pipinum et Carolum Magnum, ex Codice MS. Cæsareo apud Lambecium
lib. 2. Commentar. de Bibliotheca Cæsarea cap. 5 :
Eo quod nimia vetustate et per incuriam jam ex parte dirutas atque deletasCapitulare 6. ann. 819. cap. 11 :(Epistolas)conspexerat, denuo memorialibus membranis summo cum Certamine renovare ac rescribere decrevit.
Volumus quidem ut ea quæ superius retulimus, ut unusquisque exinde bonum Certamen habeant, etc.id est, curam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Certaminis Judex et Præses dicitur Balduinus Comes, in subscriptionibus donationis Monasterio Aquicinctino
factæ ann. 1096. apud Miræum tom. 2. pag. 1145. Sic dictus videtur, quia Balduinus ille
primus erat inter multos viros nobiles, qui simul convenerant ad eam donationem
confirmandam, metaphora forte ducta ab eo qui Campionibus decertantibus præsidebat.P. , 1766.
Certamen Cognitionale, Duellum seu singulare certamen, quo rei obscuræ cognitio et veritas
innotescebat, ut erat hujus ætatis opinio. Stat. Roberti reg. Sicil. MSS. : Non exigentes in istis cognitionalia ordinare Certamina, quæ in prælatorum, clericorum personis atque et negociaNisi Certamen cognitionale, Examen juridicum interpretari malis. Vide Cognitor.(sic)non possetis communi censura rationabiliter exercere.
P. , 1766.
Certamen Œcumenicum, Quod ad illud athletæ ex toto terrarum orbe reciperentur, sic dictum. Nummus
Caracallæ Heliopoli in Phœnicia cusus, apud Vaill. tom. 2. pag. 53. præfert : Cert. Sacr. Cap. Œc. Is. Hel.Hoc est, Certamen sacrum, Capitolinum, Œcumenicum, Iselasticum, Heliopolitaneum. Eadem leguntur in Nummo Valeriani ibid. pag. 332. et in nummis Elagabali. De his consule Tristan. Comment. tom. 3. pag. 6. et Spanheim in Epist. 2. pag. 121. et seqq.