« Cespitaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 279a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESPITATICUM
CESPITATICUM, Cispitaticum, quibusdam est tributum pro via cespitibus munienda : aliis
videtur esse pro castris muniendis. Nam ex cespitibus castra circumdantur, et aggeres
castrenses fiunt, ut docet Vegetius lib. 3. Quod et firmat Plinius lib. 35 :
Cespitum natura castrorum vallis accommodata.Claudio le Laboureur tom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 47. Tributum pro pontibus et viis stratis reparandis exactum. Alii denique tributum, quod ex cespitibus, seu prædiis locatis et conductis pensitatur, et Cespitis indictitium onus videtur appellari, apud Senatorem lib. 5. Epist. 14. Capitulare 5. Caroli Mag. ann. 806. cap. 11 :
De teloneis et Cispitaticis, sicut in alio Capitulari ordinavimus, teneant, id est, ut ibi antiqua consuetudo fuit, exigantur, etc.Diploma Caroli Cal. apud Sanjulianum in Hist. Tornutii :
Neque præsumat de eorum servis exigere... sive de suis teloneum, aut ullam redhibitionem, seu exactionem, neque in mari aut Rhodano, seu Sagona, aut Dou, vel Ligeri fluminibus navigantibus, aut littoribus commorantibus requirere audeat, præsumat, aut navaticum, aut Cespitaticum, aut salutaticum, aut pontaticum, aut in terra rotaticum.In alio Diplomate ejusdem Caroli apud Beslium in Episc. Pictav. :
Ullum teloneum, aut ripaticum, aut portaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut Cespitaticum, aut cœnaticum, etc.Nec salutatico, nec pulveratico, nec Cispitatico, etc. in Chart. Caroli M. ann. 782. in Alsat. Diplom. num. 59. Aut salutaticum, aut Cespitaticum, aut rotaticum, etc. in Chart. Ludov. P. ann. 831. ibid. num. 92. Neque pontaticum, nec portaticum, aut Cespitaticum, seu rotaticum, etc. in Chart. ejusd. ann. 814. in Hist. du Langued. tom. 1. probat. num. 20. Occurrit passim in veteribus Chartis apud Will. Hedam. pag. 49. Aimoin. lib. 5. Hist. Franc. cap. 1. Doublet. in Hist. Sandion. pag. 708. 838. etc. ubi et pag. 656. legitur Chespetaticus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cespaticum, in Charta Odonis Comitis Blesensis ann. 978. apud Marten. tom. 1. Anecd. col.
95 : Ut nullus... exactionem præsumat inferre vel expetere, neque in ripatico, neque in Cespatico, neque in pulveratico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cespetaticus, in Charta Dagoberti I. Regis Franc. apud Miræum tom. 1. pag. 241. col. 2 :
Teloneos vel navigios.... vultaticos, themonaticos, Cespetaticos, pulveraticos, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cispectaticum. Præceptum Pippini Regis Franc. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 30 :
Neque pontatico, vel pulveratico seu salutatico nec et Cispectatico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cesponticum. Diploma Ludovici Imp. ann. 821. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 77 :
Nullus publicus judex vel quilibet Exactor... aut rotaticum, aut pulveraticum, aut Cesponticum... exactare præsumat.