« »
 
CESSUS 1, CESSUS 3, CESSUS 4.
[]« 1 cessus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 280b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESSUS1
1. CESSUS, Cessatio a divinis. Acta Capitularia Ecclesiæ Lugdun. ann. 1347. fol. 133. Cod. Reg. :
Requirantur ut dictam injuriam emendent, quod nisi fecerint, contra ipsos Cessus apponatur, organa suspendantur, et alia fiant, quæ circa talia de jure fuerint facienda.
Infra :
Lectæ fuerunt... requestæ, quæ fieri debent propter Cessus appositionem contra illos, qui violaverunt claustrum.
Bulla Calixti Papæ ann. 1456. ex Archivo Castri Nannet. :
Quia nobis innotuit venerabilem fratrem nostrum Jacobum Episcopum Rhedonensem... Cessum in dictam Ecclesiam a divinis posuisse : idcirco Cessum ipsum ita positum penitus tollimus.
Arrestum Parlamenti ann. 1333. apud de Lauriere tom. 2. Ordinat. pag. 104 :
Inceperat procedere contra ipsum, volendo Cessum seu interdictum ponere in ipsius Comitatus terram.
[]« 3 cessus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 280b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESSUS3
3. CESSUS, pro Census. Locus est in Presbyteratus sub finem. Vide Cessum.
[]« 4 cessus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 280b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESSUS4
4. CESSUS. Albertinus Mussatus de Gestis Henrici VII. lib. 13. rubrica 8 :
Angebatque Imperatoris Pisanorumque animos, quod jam victum penuria intolerabilis suos afficeret, præsertim vini defectus, cum minima ejus Cessus mensura, quam Mitadelam terrigenam vocant, Pisanæ monetæ solidis duobus arrogatis [] venditoribus emeretur.
Vini Cessus idem quod vinum venditum, pretio cessum seu concessum.