![[]](img/image.png)
1. CESSUS, Cessatio a divinis. Acta Capitularia Ecclesiæ Lugdun. ann. 1347. fol. 133. Cod.
Reg. :
Requirantur ut dictam injuriam emendent, quod nisi fecerint, contra ipsos Cessus apponatur, organa suspendantur, et alia fiant, quæ circa talia de jure fuerint facienda.Infra :
Lectæ fuerunt... requestæ, quæ fieri debent propter Cessus appositionem contra illos, qui violaverunt claustrum.Bulla Calixti Papæ ann. 1456. ex Archivo Castri Nannet. :
Quia nobis innotuit venerabilem fratrem nostrum Jacobum Episcopum Rhedonensem... Cessum in dictam Ecclesiam a divinis posuisse : idcirco Cessum ipsum ita positum penitus tollimus.Arrestum Parlamenti ann. 1333. apud de Lauriere tom. 2. Ordinat. pag. 104 :
Inceperat procedere contra ipsum, volendo Cessum seu interdictum ponere in ipsius Comitatus terram.