« Chalvaricum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 284a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHALVARICUM
CHALVARICUM, Chalvaritum, Gall. Charivari, Tinnitus et vociferationes, quibus
in Gallia præsertim sponsis ad secundas nuptias convolantibus illudunt atque conviciantur.
Statuta synodalia Ecclesiæ Avenion. ann. 1337. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col, 561 :
Cum sponsæ ad eorum traducuntur hospitia, de ipsorum domibus bona more prædonum rapiunt violenter, pro quibus pecuniarias ab invitis redemtiones extorquent, quas expendunt in scurrilitatibus et comessationibus inhonestis, quæ ... Malprosiech damnabiliter appellant... faciunt ludos obnoxios, quos ut eorum verbis contra honestatis labia utamur in placidis, nominant Chalvaricum.Ibidem col. 582 :
Qui dum contingit viros aut mulieres ad secunda vota pertransire et matrimonialiter conjungi, et dum in Ecclesiis matrimonia fidelium et benedictiones nubentium celebrantur, sponsum et sponsam circumstantes vociferando percutiunt... quod ipsi tales derisores, raptores, divini perturbatores officii et sacramentorum officia contemnentes, Chalvaritum in vulgari facientes seu fieri procurantes, a prædictis excessibus penitus et omnino desistant sub pœna excommunicationis. Chelevalet,dicitur in diœcesi Trecorensi, ut habetur col. 1119. Si diversas, sed incertas prorsus, variorum Eruditorum conjecturas de hujus vocis originatione videre vis, Menagium adito ad vocem Charivari in Etymolog. Gall. Vide Caria et Charivarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charavallium, apud eumdem Martenium ejusd. tomi col. 654. in Statutis Hugonis Biterr. Episcop.
ann. 1368 : Idcirco præsenti prohibemus statuto, quod nullus cujuscumque sexus vel conditionis existat in nostris civitate vel diœcesi in opprobrium vel injuriam secundo nubentium, vel alterius eorumdem illum ludum iniquitatis vocatum vulgariter Charavallii vel alium in opprobrium dicti matrimonii quoquo modo de cætero facere præsumat.
P. , 1766.
Charavaria, Gall. Charivari, Tinnitus et vociferationes, quibus sponsis ad secundas
nuptias convolantibus illudunt atque conviciantur. Stat. Guill. de Burgo Matiscon. offic.
ante ann. 1337. in vet. Collect. statut. synod. diœc. Lugdun. fol. 75. r°. :
Nonnulli ausu temerario, contra BeluenseCharta ann. 1365. ex Cod. reg. 5187. fol. 39. v°. :(f. Belnense)provinciale statutum, secundas nuptias vituperant ac derident, eundo cum falsis visagiis et faciendo quemdam lusum noxium, qui vulgariter Charavaria nuncupatur.
Vobis confiteri volentium confessiones audiendi,..... etiam in et de casibus dicto domino Lugdunensi reservatis, exceptis tamen..... concubinatu notorio, Charavaria,..... licentiam impartimur.Nostris olim Calivaly, Chalivali et Chalivari, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 361 :
Comme n'a gueres pour occasion de la somme de douze solz pardonnée pour un Chalivali en la ville de Ver.Aliæ ann. 1409. ex Reg. 164. ch. 54 :
Eulx estans à table fut parlé d'un Chalivari, qui se devoit faire contre aucuns nouveaulx mariez dudit lieu de Buci, etc.Denique aliæ ann. 1428. ex Reg. 174. ch. 212 :
Lesquelz avoient esté condampnez à une amende pour un Calivaly fait par eulx à S. Lo.
P. , 1766.
Charavaritum, Eadem notione. Joan. de Garronibus in rubr. de secund. nupt. num. 68. apud
Mourgues in Comment. ad Stat. Provinc. pag. 309 : Secundo nubentibus fit Charavaritum seu Capramaritum, nisi se redimant et componant cum abbate juvenum ; et primo nubentibus non fit Charavaritum.