« »
 
[]« Chameuniæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 284c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHAMEUNIAE
CHAMEUNIÆ, Græc. Χαμευνίαι. Humi cubationes :
Culcitæ humo constratæ
, apud Julianum Antecess. Nov. 4. cap. 4. Glossæ Phavorini : Χαμεύνη, ταπεινὴ ϰλίνη. Aliæ : Χαμευνία, ή ξυροϰοιτία. Hieronymus in cap. 41. Ezechiel :
Puto perspicuum esse lectori semper augustiora esse quæ deorsum sunt in jejuniis, Chameuniis, et victus continentia.
Idem ad Nepotianum :
Omnes pæne virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia decrescunt cæteræ virtutes, jejunia, vigiliæ, eleemosynæ, Chameuniæ, id est, super pavimentum dormitiones.
Adde eumdem in Aggeum, et Auctorem de Duplici martyrio, S. Theodorum Studitam in Vita S. Platonis num. 10. etc.