« »
 
[]« Chapuisius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 287b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHAPUISIUS
CHAPUISIUS, Chapusius, Lignarius faber, Gall. Charpentier, Gallis olim hodieque in multis Bressiæ locis, Chapuis ; unde, inquit Borellus in Dictionario, Capusa, quod apud Occitanos idem est ac in assulas seu frusta concidere. Addit Menagius in Etymol. Gall. Petrocorisensibus Chapuiser breviorem truncum esse, quem vulgo dicimus Billot. Adversaria MSS. V. Cl. D. Aubret :
Claudius Tonel Chapuisius.
Computum anni 1347. Hist. Dalphin tom. 1. pag. 85. col. 1 :
Habitis super hoc juramentis de bene et legaliter faciendo pro utraque parte a Joanne Chapusii de Domena Chapusio, Joanne de Parena Maçoneto, Latonio de Gratianopoli, Barato et Poncheto Chapusiis, magistris expertis in talibus.