« »
 
[]« Charragium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 290c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHARRAGIUM
CHARRAGIUM, Vectura cum carro, carrorum suppeditatio, seu ejusdem servitii pecuniaria redemptio. Arest. parlam. Paris. ex Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 145. r° :
Cum abbas et conventus S. Germani de pratis juxta Parisius dicerent contra homines Villænovæ S. Georgii et de Theodosio et aliarum villarum, quæ sunt de pertinentiis eorumdem locorum, quod ipsi homines tenebantur solvere Charragium pro parte ipsos contingente, quando solidi ab ipsis abbate et conventu ratione exercitus pro nobis levabantur... Recordata fuit nostra curia, quod alias judicatum fuerat, quod homines prædicti... tenebantur ad præstandum et solvendum Charragium prædictum ob dictam causam, quando solidos nos levare contingebat a prædictis abbate et conventu.
Charta ann. 1340. ibid. fol. v°. :
Liberi et immunes a præstatione seu contributione Charragii regis pro tempore guerræ suæ.
Alia ann. 1299. ex Reg. 38. Chartoph. reg. ch. 4 :
Cum homines villarum de Juvigniaco et de Widua, sitarum in castellania de Spernaco, obligati fuissent ad solvendum et ad liberandum Charragium domino regi, pro suis operationibus de castro et de villa Spernacensi,... supplicavissent domino regi, quod ipse vellet accensare dicta Charragia et loco eorum recipere certos redditus annuatim, etc.
Vide supra Carragium et Charraagium.