« »
 
[]« Charreagiare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 290c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHARREAGIARE
CHARREAGIARE, Vehere carro, jumento, vel navi, Gall. Charrier. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 160. in Extracto computi anni 1321 :
Libraverunt pro Charreagio dicti razelli et ipso adducendo [] per aquam usque apud Lugdunum, ubi fuerunt xxi homines et steterunt per aquam per xiii. dies, quia pluries atterravit dictus razellus, inclusis viginti tribus libris Vienn. Lugduni pro expensis factis pro Charreando et ascendendo superius per Rhodanum, etc.
Et tom. 1. pag. 86. col. 2. in Extenta Jurium Comitis Sabaudiæ ann. 1309 :
Quicumque debet dictum somey, debet Charreagiare in vindemiis, ubicumque Dominus vult, vinum suum reponere in dicto mandamento.
Vide Carreiare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charreagium, Idem quod Charraagium. Occurrit in Charta anni 1256. apud Stephanotium tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 863. et paulo superius in Charregiare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charreamen, Eadem notione. Libertates oppidi Jasseronis in Sebusianis ann. 1283 :
Nec dare teneantur nobis vel aliis tontam, talliam, Charreamen, corvatam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charreamentum, Charreare. Computum anni 1324. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 86. col. 1 :
Item eidem Humberto pro fusta garitarum castri de Lueys adducenda, Charreanda, carpentanda.... et pro dictis Charreamentis conducendis, xvi. lib. v. sol.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charregiare, Ibidem pag. 78 :
Quicumque debet dictum somey, debet Charregiare in vindemiis.