« »
 
[]« Chartularium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 298a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHARTULARIUM
CHARTULARIUM, Scrinium, χαρτοφυλάϰιον, in Gloss. Gr. Lat. Ita χαρτουλάριον usurpat Nicetas in Alexio lib. 2. n. 4. Gesta Hodingi Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 247 :
Multa Cartarum strumenta, vel præcepta regalia secum inde deferens, ibi ea dereliquit, et propterea in vestiario et Cartulario S. Mariæ et S. Gervasii hactenus non reperiuntur.
Ibid. pag. 257. in Gestis Franconis ejusdem urbis Episcopi :
Similiter et alia præcepta de eadem re sunt multa in Cartulario, quæ legi per omnia præ vetustate et putredine non possunt.
Chartularium, Regestum. Concilium Arelat. ann. 1267. cap. 19 :
Statuimus quod omnes Sacerdotes curam animarum habentes, ipsarum Ecclesiarum emant Chartularia, in quibus quolibet anno, saltem in Quadragesima, conscribant nomina parochianorum qui ad pœnitentiam venerunt, et dicta Chartularia teneant et custodiant diligenter, etc.
Accipitur pro Notarii prototypo, in Ordinatione Comitis Provinciæ ann. 1254. e MS. D. Brunet :
De libello ponendo in Chartulario ii. den. dentur, pro extrahendo iii. den.
Vetus scheda Cl. Præsidis de Mazaugues ann. 1430 :
Ego Notarius... cui Cartularia, notæ et prothocolla sunt commissa :
ubi conjecto per Cartularia intelligendum esse codicem, in quo integra acta referebantur, per Notas vero actorum commentariolos, ac tandem per Prothocolla actorum perscriptiones, quas vulgo Minutes appellamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chartularium, seu Chartarium, Sæpius appellant Codicem, in quem diplomata aliæque chartæ ex ordine integræ referuntur, aliquando in rotulum redactæ : quales sunt rotuli Ecclesiæ Albiensis, teste Mabillonio de Re Diplom. lib. 1. cap. 2. num. 9. ubi notat [] hujusmodi codicem, ut et polyptychum seu librum censualem, ideo inventum fuisse, ne ex archivis Ecclesiarum et Monasteriorum autographa sæpius efferre necesse esset ; hi quippe codices autographorum vice fungebantur. Addit Mabillonius, polyptycha antiquiora sibi videri Chartulariis, ex quibus, inquit, nullum inveni conditum ante sæculum x.