« »
 
[]« Chartulati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 298b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHARTULATI
CHARTULATI, Iidem qui Chartularii, Servi per Chartulam manumissi :
qui a Chartularum conscriptione ingenui sunt,
ut est in Capitul. 2. Caroli M. ann. 813. cap. 6. Tabularium Casauriense anno Lotharii Imp. 34 :
Tradidimus vobis D. Ludovico Imp. omnes res substantiæ meæ, seu omne mobile vel immobile, servos vel ancillas, colonos, aldiones, quam et omnes meos Cartulatos, et omnes pertinentes meos.
Alia Charta ibid. :
Cum Cartulatis, vel colonis cum colonicis suis.
Notitia judicati in eodem Tabulario :
Judicate nobis justitiam de isto... et de germanis suis, qui fuerunt Cartulati Allonis, qui olim Castaldio fuit.
Diploma Ludov. II. Imp. pro eodem Monasterio :
Concessimus etiam ut omnem compositionem de Cartulatis atque Libellariis de ipso Monasterio, sibimet habeant, et nullus exactor publicus hoc inquirere audeat, sed in quacunque compositione ceciderint, in sua potestate hoc habeant, cujus Cartulati esse videntur.
Charta Caroli C. Imp. in Chron. Farfensi :
Tam ingenuos, quam servos libellarios, aldiones et aldianas, seu Clericos, vel Cartulatos, aut Offertos.
Occurrunt eadem verba in Charta alia ejusdem Imp. ibidem. Adde tom. 1. Ughelli pag. 490. ubi perperam scriptum Castulati, et tom. 2. pag. 142.
P. Carpentier, 1766.
Itidem et qui per Chartulam aliquid jure emphyteutico possident, ut opinatur Murator. tom. 3. Antiqu. Ital. med. ævi col. 243. quod ex Chartulatione habere dicebant, ut videre est in v. Chartulatio.