« Chelandium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 301b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHELANDIUM
CHELANDIUM, Chelandrium, Chelindrus, Salandra, Salandria : Navigii, quod Græci, seu
potius Byzantini Scriptores, χελάνδιον vocant, species.
Epistola Ludovici II. Imper. apud Baron. ann. 871. n. 76 :
Nam iste Stratigus Georgius..... non tamen sufficit obviare, si plures inimicorum naves ex parte qualibet apparerent, non videlicet nisi pauca Chelandia possidens.Anonymus Barensis in Chron. ann. 1051 :
Misitque illos Chelandiis, et direxit CPolim ad Monomacho.Ann. 1064 :
Et Gozolino perilavit cum suis ac Petrino, et Chelandiæ incenderunt naves quæ veniebant de Calabria.Vide Joann. VIII. PP. Epist. 46. ubi perperam scribitur achelandia. Ita Cedrenus pag. 466. Constantinus de Adm. Imp. cap. 8. et alibi vocem χελάνδιον usurpant. Vita S. Nili Junioris pag. 102 :
Ἐλογίσατο... ϰατασϰευάσαι τὰ λεγόμενα χελάνδια.Ex quibus, ni fallor, emendandus locus insignis apud Arrianum in Periplo maris Rubri pag. 36. Edit. 1533 :
Ἐν οἷς τοπιϰὰ μέν ἐστιν πλοῖα μέχρι Λιμυριϰῆς παραλογόμενα τὴν γῆν. ἕτερα δ᾽ ἐϰ μονοξύλων πλοίων μεγίστων ἁφῆς ἐζευγμένων, λεγόμενα Σάνγαρα. Τὰ δὲ εἰς τὴν χρυσῆν, ϰαὶ εἰς τὸν Γάγλην διαίροντα, ϰολανδιοφῶντα τὰ μέγιστα.Hoc enim loco legendum puto, ϰελάνδια, ὄντα τὰ μέγιστα. Ita ut navigiorum istorum alia, Sangara appellata, ex majoribus trabariis invicem junctis conflata, alia maxima, Celandia dicta fuerint, atque inde ejusmodi Chelandiorum usum a barbaris istis ac Indis gentibus accepisse Græcos par sit credere : licet quidam Græcam originem vocabulo isti accersant, ut Lexicon Græc. MS. Reg. Cod. 2062 :
Κελάντιον, μιϰρὸν πλοιάριον, ἀπὸ μεταφορᾶς τοῦ ϰέλητος ἱπποῦ, ᾧ εἷς ἀνὴρ ἐπιϰάθηται.Quam quidem originationem attigisse etiam videtur Ugutio, cui Celandria vel Celendria, dicitur
navis quæ cito currit, vel velociter in ydro, i. aqua.Porro occurrit passim vox Chelandium, apud Paulum Diacon. in Hist. Miscell. et Anastasium in Histor. Eccles. quam plerique e Scriptoribus Latinis corruptam, et perperam elatam, usurpant. Nam
Chelindra, pro Chelandium, dixit Matthæus Paris ann. 1238 :
Obligavit se Imperator ad 100. Chelindras et 50. galeias ducendas ultra mare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chelandra. Fridericus II. Imperat. in Epist. universis Cruce signatis apud Marten. tom. 1.
Ampliss. Collect. col. 1198 : Centum insuper Chelandras habere ac quinquaginta galeas pro duobus millibus equitum certis terminis passagium exhibere solemniter constitutis... Tandem instante passagio, navigia, Chelandras,... duci fecimus et parari.Vide Jal. Antiq. Naval. tom. 1. pag. 426. sqq.
Chelandrium. Luithprandus lib. 5. cap. 4 :
Hugo Rex Constantinopolim dirigit, rogans Imperatorem ut naves sibi cum Græco igne transmittat, quas Chelandria patrio sermone Græci cognominant.Et cap. 6 :
Nuntiatum est Romano 15. semifracta se habere Chelandria.Pertz. cap. 9. et 15. ubi utroque loco Chelandria scriptum, quomodo etiam in Legatione ejusdem Liuthpr. cap. 29. 33. et 65.
Chelindrus. Guillelmus Apul. lib. 5. Rer. Normannorum :
Et infra :Et contra Venetum naves Danaumque ChelindrosCertamen navale parant.
Utitur ibi pluries.Innumeros bello Danai duxere Chelindros.
Zalandria. Andreas Dandulus in Chronic. MS. ann. 842 :
Duces itaque duas naves bello aptas ad sua tuenda loca miserunt, quæ more Græcorum Zalandriæ dictæ sunt, nunquam antea apud Venetos usitatæ.
L. , 1840–1850.
Scelandrium. Chronic. Salernitan. cap. 107. ad ann. 869 : Basilius imperator Græcorum... non pauca Scelandria misit.
Salandra, et Salandria. Guibertus lib. 3. de Pignerib. SS. cap. 5. § 3 :
Salandræ autem naves dicuntur, a saliendo vocatæ.Idem de Vita sua lib. 3. cap. 13 :
Et ecce immanium quas multum verebantur, piratarum conspiciunt sibi ingruere ex adverso Salandras.Ditmarus lib. 3. cap. 13 :
Salandria quid sit, vel cur ad has pervenerit oras, breviter intimabo : hæc est ut præfatus sum, navis miræ longitudinis et celeritatis, et utroque latere duos tenens remorum ordines, ac 150. nautas.Ab hoc hausit quæ habet Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 49. ubi hæc subdit :
Et temporibus nostris tales naves apud Italicos Galeæ nomine nominantur, et prout dicit Huguccio Celimdria, vel Celindria, dicitur apud Latinos navis celox, et apud Græcos dicitur velox vel celonis ; et sic corrupto nomine apud quosdam Sulandria nominata videtur.Hisce diluendis non immoror.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salandrus. Annales Genuenses lib. 4. ad ann. 1207. apud Murator. tom. 6. col. 395 :
Mense vero Junii dum naves septem cum galeis et Salandro, aliisque lignis subtilibus de ultra mare redirent, et prope civitatem in partibus Nervi nocte pervenissent, etc.
Chelandurus, χελανδοῦρος, pro minori Chelandio, dixit
Theophanes pag. 316. Sed legendum
fortean ϰελανδοπρώρους, dicitur in Glossar. med.
Græcit. col. 1748. ubi plura de Chelandiis.
P. , 1766.
◊ Chalandre et
Salandre, in Contin. Guill. Tyr. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 706 :
Si s'en partirent à tant et se recueillirent en lors galies, et alerent ou Gavata, ou lor Salandres estoient. Quant cil des Chalandres orent iluec attendu, etc. Chanlant,pro Chalant, in Chron. S. Dion. lib. 3. cap. 5. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 216.
Calannus, nostris Chalan. Nam et a Chelandiis seu eorum forma nomen mutuati sunt.
Tabular. Vindoc. Monasterii fol. 284 :
Domna Mathildis in unoquoque Sabbato habebat plenum Calannum de ramalibus ipsius bosci ad se calefaciendum.Histor. Monasterii S. Florentii Salmur. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 1119 :
Telonium autem aquæ Ligeris omnium navium seu Calannorum, etc.Philippus Mouskes in Philippo Aug. :
A tant à mandé soldoiers,Nés et Calans, et marouniers.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chalannus, in Archivo Xenodochii S. Joannis Andegav. : Constantia Comitis Conani filia, Ducissa Britanniæ, Comitissa Richemundiæ, domui B. Johanis Hospitalis Andegavensis quietavi Chalannum suum, qui necessaria sua portabit in anno, ab omni consuetudine.
Chalandus, in Hist. Monast. S. Nicolai Andeg. in Charta Gaufredi Comitis Andeg. et in Gestis
Guillelmi Majoris Episcopi Andegav. cap. 24. Ita etiamnum hodie Chalond
Andegavenses vocant. MS. :
MS. :Il et si home ont un Chalan loé.
MS. :Quant Ferrans iert en mer en un Chalant.
MS. :Quant Barlat sont venus, on ot assés Chalans,De nez et de galies, qui par mer son corrans.
Alibi :Puis joint les piez, s'est saillis dou Chalant.
Maistre Vacces :Apprestez moi et barges et Chalans.
Alibi :Nez et basteaus et Chalans faire.
Regestum Ludovici Ducis Andegav. pag. 40. cap. Du Trespas de Loire :Chalans et escheis quant qu'il en pout trouver.
Pour Chalant portant maison 4. sol. pour sentaine portant marchandie ou autres choses 2. s. pour Chalan portant le double ou plus 6. s.Computum Joann. Cauchon Thesaurarii Guerrarum ann. 1378 :
A Huguenin Pongy notonnier, pour avoir mené par eauë en son Chalan de Nevers à Sancerre certaine finance, etc.Adde Consuetud. Baionensem tit. 4. art. 13. et Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 143. Vide Jal. Antiquit. Naval. tom. 1. pag. 200.
P. , 1766.
◊ Usurpatur præterea pro
nave, in qua pisces asservantur. Lit. remiss. ann. 1409. in Reg. 164. Chartoph. reg. ch.
57 : Ilz furent d'acord ensemble d'aler prandre du poisson en la bouticle appellée au pais(de Blois)Chalan.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chalonnium, apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britann. pag. 563 : Deinde venit equus usque ad fluvium Ligeris, et ibi se posuit in modico Chalonnio, et usque ad Glonnam super Ligerim se afferri fecit.
P. , 1766.
◊ Nostris etiam
Chalon. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 73 : Comme Perrot Heer et Perrot des Noes.... se feussent mis en un Chalon ou bateau, lequel il trouverent en la riviere de Mayne, etc.Vide infra Cholo.
P. , 1766.
◊ Hinc Chalener,
ni fallor, pro ejusmodi navem ducere, in Lit. remiss. ann. 1471. ex Reg. 195. Chartoph.
reg. ch. 524 : Icellui de Fauldiz s'en ala vers Laurens Roquart, qui Chalenoit et tiroit l'autre bout de la seine pour pescher.
P. , 1766.
◊ Quod iis navibus merces
adducerentur, Chaland dictus videtur, qui easdem merces emit : unde
etiam eo nomine appellatur mulierum sectator assiduus, in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg.
159. Chartoph. reg. ch. 26 : Gautier le Camus, qui estoit accompaigné de dix autres compaignons acointés et Chalans de laditte Tassine, couru sus audit Jehan.
◊ Observandum præterea Willelmum Hedam in Hist. Episcop.
Traject. accersere Zelandiæ etymon
a Græco vocabulo Chilindras, quod navem significat, quasi Chilindriam vocare.(inquit)possemus