![[]](img/image.png)
CHELIDONIACUS Gladius,
Ferrum latum, cujus duplex mucro ac bifurcus in modum caudæ hirundineæ formatur ; unde et Chelidoniacus dicitur. Isid. lib. 18. Orig. cap. 6. Male Celidoniatus, in Gloss. San-German. MS. num. 501. sicut et apud Laurentium in Amalthea, In modum caudæ leonis, pro Hirundinis ; χελιδὼν enim Græce, unde Chelidoniacus, hirundinem significat, non leonem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chelidonius Mucro, Eadem notione, in Agnelli libro Pontif. apud Murator. tom. 2. pag.
155.