![[]](img/image.png)
CHIVACHIRS : sic enim legendum pro Chinachire, apud Nicolaum Uptonum lib. 1. de
Militari officio cap. 10. ex Gallico-Anglico,
Chevaucheurs, Equitantes, qui portant arma dominorum suorum in humero sinistro, et non alibi, qui etiam creantur ex Cursoribus,. Vide Prosecutor.(de quibus suo loco)ut per remotionem pixidis armorum dominorum suorum a cingulo, et appositionem in humero sinistro cum fidelitatis juramento domino suo speciali præstando