« »
 
[]« Chora » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 312c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHORA
CHORA, Communia, Commune Juratorum in urbibus, a quibus civium lites judicantur. Vox formata, ut videtur, a Curia : unde Choremanni, qui olim Curiales. Nisi a Küren, vel Kohren, Germanica voce, quæ Eligere significat, dicta fuerit Chora, quasi Electorum conventus, seu qui ad regendam Civitatem electi sunt. Vide Gewoldum de Septemviratu cap. 10. Consuetudines villæ Arkarum ann. 1231. in Tabular. S. Bertini :
Hominibus nostris de Arkes legem juratam, quæ Chora vulgariter appellatur, dedimus et concessimus in hunc modum, etc.
Infra :
Jurare debent etiam omnes in villa manentes Choram et legem villæ.
Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1201. in eodem Tabul. :
Et quia avus meus Theodericus Comes Choram apud Arkes vocis habendam juravit, et homines suos jurare fecit, concedo ut eandem perpetuo habeatis, et ut pax et justitia firmius in [] eadem villa teneatur, Churemanni vestri voluntate et assensu vestro, et consilio hominum Ecclesiæ vestræ per emendationem semper legem Churiæ affirmare poterunt, et corroborare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schilterus Choram interpretatur Electionem statutum, Cangiique respuit expositionem, sicut et vocis Curerhet, sive, ut recte scribatur Churrecht ; non Curiam recti denotat, inquit, sed jurisdictionem et jus statutarium ad villam pertinens, quod opponitur juri et jurisdictioni superiori et communi. Vide Cora.
Choremanni, Curiales, homines de Curia, qui in Curia Communiæ officio funguntur Jurati, diversi tamen a Scabinis. Consuetudines villæ Arkarum ann. 1231. in Tabular. S. Bertini :
Scabini judicent de iis quæ pertinent ad Scabinos : Choremanni de pace tractent, et de utilitate communitatis villæ, et de forisfactorum emendatione, etc.
Eædem Consuetudines :
Jurare debent Choremanni primo jus Ecclesiæ se servaturos, jus etiam Abbatis et Ecclesiæ S. Bertini, jura viduarum et orphanorum, pauperum et divitum, et omnium hominum tam externorum, quam juratorum suorum, super causis, quæ coram ipsis venerint, et ad juramentum suum pertinuerint : jus et legem dicere, nec obmittere propter gratiam vel timorem, odium vel amorem. Similiter Justitiarius jurare debet et addere juramento, quod omni jus petenti justitiam faciet judicio Choremannorum. Jurare debent etiam omnes in villa manentes Choram et legem villæ.
Infra :
Sciendum est etiam quod feria 4. post missam Choremanni in Curiam veniant, et in placito sedeant, quamdiu necesse fuerit : et si de Choremannis aliquis ad placitum non venerit, tenebitur domino in emenda 10. sol. nisi per Choremannos rationabiliter fuerit excusatus. Sedeant in placito reverenter, petitiones et responsiones cum diligentia audientes, bonas consuetudines et laudabiles in placito observent,... majores causæ, ut sunt raptus mulierum, rerof... brant a Choremannis in Curia de Arkes audientur, etc.
P. Carpentier, 1766.
Core et Coremanz, in Libert. Calesii renovatis a Mathilde comit. Atrebat. ann. 1304. ex Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 365 :
Se aucuns est pourtraiz par la Core de mellée, ou il n'a mort ne mehaing, il doit amender au seigneur de lx. soulz, et à celui à qui on a fait le fait de x. soulz. Quiconques destourbera eschevins ne Coremanz, quant il sieent en banc et font conjure, il doit amender au seigneur de iij. soubz. Cuere,
unde Cueriers, eodem sensu, et Cuerfreres vel Cuersuers, qui vel quæ sub eadem lege vivunt, in Lit. ann. 1410. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 9. pag. 584 :
Que les Cuerfreres et Cuerseurs de nostredite Chastellenie de Berghes soient affranchis... de confiscations de biens.
Et pag. 585 :
Seront faiz et créez de par nous jusques à vint quatre eschevins et Cueriers pour le gouvernement d'icelle nostre chastellenie... La Cuere pourroit et pourra cesser, etc. Cireiriers,
perperam lectum videtur, pro Cueiriers, iidem qui Choremanni, in Lit. ann. 1320. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 4. pag. 404. Keurbrief, Breve choræ, seu lex communiæ, in Charta ann. 1323 :
Et comme avecq les cas qui par leur Keurbrief de seure escript sont expressément excepté de ladite loix du francq ;... desquels (cas) ledit Keurbrief ne fait nulle mention, etc.
Vide infra Cormangni et Keuren.