« »
 
[]« Choraules » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 313c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHORAULES
CHORAULES, qui et Caput scholæ, in Synodo Helenensi ann. 1027. Choraules, Princeps chori, vel qui canulis, id est fistulis canit. Papias in MS. Bituricensi. Choraula pro chori principe seu Præfecto Cantorum etiam legitur in quadam Notitia Ecclesiæ de Viancio apud Baluz. tom. 6. Miscell. pag. 437 :
Adfuit autem quidam Choraula Viancensis Ecclesiæ, etc.
Et pag. seq. :
Hujus rei testes sunt, Bernardus Stephani Præpositus, et Benedictus Prior, et Amatus Canonicus et Isarnus de Donazag, et Isarnus Capellanus de Causac, et Raimundus Archidiaconus, et Durandus Choraula, et Durantus, et Hugo.
Pro Symphoniaco sumit Fortunatus in Vita S. Radegundis lib. 1. num. 36 :
Quadam vice obumbrante jam noctis crepusculo inter Choraulas et citharas, dum circa monasterium a sæcularibus multo fremitu cantaretur, etc.
Vulgo tamen distinguuntur Choraules, et Symphoniacus ; hincque proverbium :
Malus Choraules, bonus Symphoniacus.
Vide Vossium de Vitiis sermonis. Vox utraque terminatione Latinis nota pro eo qui tibia canebat, Gr. χοραύλης. Vide Caput Scholæ et Jocularis.