« »
 
[]« Chorepiscopi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 314a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHOREPISCOPI
CHOREPISCOPI, quasi τοῦ χώρου ἐϰίσϰοποι dicti, id est, ruris Episcopi. Unde Villani Episcopi nuncupantur in Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 187. 260. Vicani, apud Hincmarum Opusc. 33. cap. 16. pag. 437. perperam enim Honorius Augustod. lib. 1. cap. 182. a quo hausit Rabanus dictos
Chorepiscopos, quod essent de choro sacerdotum
, censuit. Canones Arabici Nicenæ synodi :
Chorepiscopus, est loco Episcopi super villas, et Monasteria, et Sacerdotes villarum, quæ sub potestate ejus sunt.
Primitus autem institutos ab Episcopis Chorepiscopos fere constans est sententia, ut essent eorum Vicarii in vicis ac pagis, et Episcopalia in iis munera minoris momenti obirent. Quod potissimum[] colligitur ex Concilio Nicæno I. cap. 8. Regiensi cap. 3. 4. ex Indiculo Ebonis Remensis Episcopi de Ministris Ecclesiæ Rem. edito a Sirmondo et Marloto, etc. Vide Capitul. Carlomanni tit. 2. § 7. Apud Vernis palat. ann. 884. Hinc Vicarii Episcoporum, et Vicarii Episcopi dicuntur in Concilio Ancyrano can. 23. Neocæsar. cap. 13. Antioch. cap. 8. a Ferrando Diac. in Breviario, Isidoro lib. 2. de Eccles. offic. cap. 6. Rabano lib. 1. de Institut. Cleric. cap. 5. Hincmaro Opusc. 35. pag. 602. in Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 318. 402. etc. Adjutores ministerii Episcoporum, in Capitul. ann. 828. Chronicon Ademari Cabanensis pag. 166 :
Eblus 39. a Beato Martiale Episcopus (Lemovicensis) fuit, et ad onus Episcopale sufferendum ordinavit sub se Chorepiscopum Benedictum.
Canones Arabici Nicænæ Synodi cap. 8 :
Chorepiscopus et Archidiaconus sunt tanquam duæ manus, et duæ alæ quibus Episcopus volat.
Adde cap. 64. 73. Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 193 :
Tradidit ex rebus suæ sedis Ecclesiæ S. Mariæ et S. Gervasii villulas duas, quas et Petro adjutore et Chorepiscopo suo sua vice consignare ad eandem Ecclesiam præcepit.
Ibid. pag. 240 :
Præfatum Episcopatum Cenomannicum ei auferre noluit, sed Chorepiscopum ei (qui cæcatus fuerat) Seufredum ordinare præcepit, qui populum in eadem ecclesia prædicaret, et Christo lucraret.
Adde pag. 241. 242. ubi idem Chorepiscopus a tribus Episcopis sacratus dicitur,
ut ministerium Episcopale facere et exercere Canonice atque perficere posset
. Unde alios fuisse Chorepiscopos ab Archidiaconis colligitur contra quam dixit Sigebertus, tametsi postmodum hac nomenclatura donatos constet.
Frequentes fuisse Chorepiscopos in Ecclesia Orientali colligitur ex subscriptionibus conciliorum Nicæni, et Ephesini, quos gradu cæteris Presbyteris præstitisse docent eadem Synodus Nicæna can. 8. et Calchedonensis can. 11. et post Episcopos in Conciliis sedisse, Acta Conciliorum. Nec scio an ii sint, qui cum non vacarent civitates, ϰωμυδρίοις Episcopi præficiebantur, ut est apud Palladium in Vita Chrysostomi : quem tamen morem improbatum ab Ecclesia satis ipse insinuat Palladius. In Concilio Dusiacensi I. coacto contra Hincmarum Laudunensem Episcopum, non modo Franco Tungrensis Episcopus interfuit, sed et Birico Tungrensis Chorepiscopus ultimus consedit. Verum id observatione dignum, quod cum de damnatione Hincmari ageretur, sententiam, ut Episcopi, non dixit, sed a Metropolitanis et Episcopis judicandum, eorumque judicium sese prosecuturum professus est.
Cum igitur essent et dicerentur Episporum Vicarii, et ab iis solis quibus subjecti erant, fierent, ut est in Concilio Antioch. cap. 10. Episcopatus apicem illos non obtinuisse par est credere. Nam ex can. 3. Nicænæ Synodi, Episcopi, ab omnibus, vel saltem a tribus Episcopis ordinari debent : deinde ad quandam civitatis Episcopalem sedem titulari, ut est in Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 187. 260. quod de Chorepiscopis dici non potest. Præterea Concilium Neocæsariense can. 13. ait, Chorepiscopos instar 72. discipulorum institutos, ut hoc nomine ab Episcopis, qui vicem Apostolorum funguntur, diversos esse voluerit, uti hunc canonem interpretantur Capitularia Caroli M. lib. 5. cap. [] 168. 320. lib. 7. cap. 310. 318. 329. 394. 402. 424. Quamquam ex eo Nicolaus PP. Epist. 39. ad Rodulphum Bituric. Episc. cap. 1. videatur eruere Episcoporum habuisse officia. Sed Episcopali non functos ordine, et eosdem esse Chorepiscopos cum Presbyteris, palam definiunt Damasus PP. Epist. 4. Leo 1. Epist 92. fictitiis. Concilium Metense ann. 888. cap. 8. etc.
Non desunt tamen qui Chorepiscopos ordinem Episcopalem aliquando ac primitus habuisse contendunt : puta quia eo nomine ordinati erant, ut est in Concilio Laodic. can. 57. seu antea Episcopi essent, et a parœcia sua extorres, regionis cujusdam, vel castelli administrationem sub Chorepiscopi nomine accepissent, seu tanquam suffraganei Episcoporum essent ordinati. Deinde manus impositione ab episcopis ordinatos, et ut Episcopos Consecratos, tradunt Capitula Caroli Mag. lib. 5. cap. 169. 321. Certe cum consensu Episcopi potuisse Presbyteros ac Diaconos ordinare, docent can. 13. Synodi Ancyr. et Isidorus lib. 2. de Eccl. offic. cap. 6. Præterea in Hist. Lausiaca apud Palladium cap. 106. legimus Elpidium Monachum Presbyterum ordinatum a Timotheo Chorepiscopo. Ecclesias etiam ab iis consecratas consensu et jussu Episcoporum legimus apud Rodulphum Presbyterum in Vita Rabani Mauri Archiepisc. Mogunt. n. 16. 27. 46. Candidum in Vita Eigilis Abb. Fuld. cap. 19. et Browerum in Antiquit. Fuld. lib. 2. cap. 15.
Verum eorum munia postmodum certis limitibus circumscripta sunt, ne paris juris ac gradus cum Episcopis. quibus subjecti erant, viderentur : cum ad hoc primitus essent instituti, ut in villis ac vicis plebes in officio pietatis continerent, promovendos in Clerum examinarent, Subdiaconos, Lectores, Exorcistas, et cæteros inferioris gradus Clericos auctoritate sua ex Episcopi sententia constituerent, ut est in can. 10. Synodi Antioch. Denique cum intra officii sui definitos limites nequaquam se continerent, Presbyterosque, Diaconos, Subdiaconos, et Ecclesias consecrarent, repressa est non semel eorum audacia et temeritas ; et Episcopi ordinationes ac consecrationes ab iis factas, ut irritas, reformare et canonice peragere jussi sunt, in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 284. 369. lib. 7. cap. 187. 310. 318. 329. 260. 394. 402. 424. in Concil. Paris. ann. 829. lib. 1. cap. 27. Meldensi ann. 845. cap. 44. Metensi ann. 888. cap. 8. Vide Flodoard. lib. 3. cap. 10. etc.
Tandem Chorepiscopi penitus abrogati sunt a Leone PP. in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 119. 141. Balsamon ad can. 13. Ancyr. scribit etiam sua ætate apud Orientales Chorepiscoporum gradum omnino exolevisse. Auctor est præterea Gervasius Dorobernensis in Hist. Pontif. Ecclesiæ Cantuar. habuisse hujus Ecclesiæ Archiepiscopum
Chorepiscopum quendam, qui in Ecclesia S. Martini extra Cantuariam manebat, qui adveniente Landfranco (Archiep. Cant.) dejectus est, sicut ubique terrarum factum esse audivimus
, inquit idem Scriptor.
Neque tamen Chorepiscoporum dignitas, vel certe appellatio, penitus abrogata, cum adhuc vigeat in quibusdam Ecclesiis. Quippe, ut observat Molanus lib. 2. de Canon. cap. 32. in Ecclesia Ultrajectensi S. Martini Chorepiscopi nomen et titulum habet primus Subdiaconorum, quem Synodus Autissiodorensis [] can. 16. Archisubdiaconum vocat, penes quem incumbit officium Archipresbyterii, seu decanatus ruralis. Præterea Coloniæ in omnibus Collegiatis Ecclesiis Chorepiscopus est primus Cantorum, qui etiam in Cathedrali Ecclesia cum Cantore officium faciens in solennitatibus, baculo utitur Episcopali. Ita quidem Malanus. Ubi forte abusive Chorepiscopus, Primus Cantorum appellatur, quod chorum regeret, quasi χορεπίσϰοπος. Choriepiscopus et Choripiscopus appellatur in MS. Codice Ecclesiæ Artrebat. ubi de Consuetudinibus et quotidianis distributionibus Ecclesiæ Coloniensis. Chorepiscoporum ejusmodi Coloniensium meminit Concilium Coloniense anni 1260. cap. 9. et 10. ubi Cantoribus junguntur. At Wazo Episcopus Leodiensis in Epist. ad Joannem Præpositum, apud Anselmum in eodem Wazone cap. 85. videtur innuere id nominis incognitum in Ecclesia Coloniensi :
Coepiscopos et Archidiaconos ob insolentiam removit Ecclesia, unde et his caret usque in præsens metropolis Colonia, et tota provincia.
Siquidem Coepiscopi iidem sint qui Chorepiscopi, ut et in Vita Rabani Mauri num. 51. qua dignitate insignitur quidam Constantius in veteri Notitia Ecclesiæ Viennensis tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 154. ubi statim post Adonem Viennensem suos pariter habuisse Chorepiscopos. At in ipsius Wazonis diplomate quod describitur a Fizenio in Hist. Leodiensi pag. 319. subscribit Joannes Chorepiscopus, ita ut incertum sit, an per Coepiscopos, Chorepiscopos, intellexerit. Habuit etiam Trevirensis Ecclesia suos Chorepiscopos, quippe Theganus qui Gesta Ludovici Pii scripsit, Trevirensis Chorepiscopus inscribitur. Alii occurrunt apud Browerum lib. 10. n. 11. lib. 11. n. 12. Sed et hodie sunt in eadem Ecclesia dignitates quatuor hac nomenclatura, scilicet Chorepiscopus S. Petri, Chorepiscopus S. Lubentii in Dietkirken, Chorepiscopus S. Castoris in Cardona, et Chorepiscopus S. Agathæi in Longiono.
Habuit etiam Lugdunensis : nam apud Adonem in Chron. ann. 810. et Hugonem Flaviniacensem ann. 788. Agobardus Ecclesiæ ejusdem Chorepiscopus Leidrado in Lugdunensi Archiepiscopatu suffectus fuisse dicitur. In veteri Charta ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ fol. 14. sub eodem Agobardo, Audimus Ecclesiæ Lugdunensis Chorepiscopus dicitur. In Charta ann. 859. in Tabul. Eccl. Viennensis fol. 20. mentio fit Constantii Chorepiscopi ejusdem Ecclesiæ. In Concilio Suessionensi ann. 853. subscribit statim post Episcopos, et ante Abbates, Rigboldus Chorepiscopus sanctæ Remensis Ecclesiæ : ut Vitaus Cameracensis Ecclesiæ Chorepiscopus, in Actis Concilii Tricassini ann. 867. apud Sirmondum. In Charta Arnolfi Ducis Bajoariorum ann. 808. mentio fit Chorepiscopi Ecclesiæ Frisingensis, in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 131. Chorepiscopus sive Archidiaconus Ratisponensis Ecclesiæ, ibid. tom. 3. pag. 340. Regimboldus Chorepiscopus Moguntinus, ad quem Epistolam scripsit Rabanus Godefridus de Mulfort Chorepiscopus Coloniensis in Charta ann. 1259. apud Maximilianum Henricum in Apol. part. 2. pag. 39. Seufredus Chorepiscopus Cenoman. apud Mabillonium Analect. tom. 3. pag. 240. de Herlemundo Episcopo ejusdem urbis. Habuit denique Ecclesia S. Stephani Metensis suos Chorepiscopos. Chartam quippe Angilranni [] Episcopi Metensis subscribit cum aliis Fredalius Chorepiscopus. Atque hi post Primicerium et Decanum recensentur in Charta Leonis IX. PP. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 355 :
Volumus... ut eadem Ecclesia et ipsa sacrosancta Domini Mensa in honore ipsius a nobis dedicata, tale privilegium inviolabiliter obtineat, ut præter Episcopos et Abbates, ac septem ejusdem Cœnobii Sacerdotes, et tres Canonicos de domo sancti Stephani, Primicerium, Decanum, et Chorepiscoporum primum, ad ipsum principale altare nullus unquam Missas celebrare præsumat.
Atque hi idem quidem Chorepiscopi non alii erant ab Archidiaconis, qui vices Episcoporum agebant in ruralibus Ecclesiis, quomodo nominantur in Charta Adalberonis Episcopi apud eumdem Meurissium pag. 309. Nam Chorepiscopi, Archipresbyteri, et Archidiaconi, dicuntur Ministri Episcoporum, in Concilio Aquisgranensi II. ann. 836. cap. 2. can. 4.
P. Carpentier, 1766.
Hist. translat. S. Glodes. tom. 6. Jul. pag. 216. col. 1 :
Fidos ad hoc inspiciendum sacrorum ministros, cum archidiacono majore, quem Corepiscopum dicunt, direxit (Drogo Metensis episcopus.)
Scribit denique Browerus lib. 1. Antiq. Fuld. cap. 3. et in Notis ad 12. Poema Rabani Mauri, Abbates eo tempore Chorepiscopi munus obiisse, exemplo S. Wigberti et Albuini Friteslariensium Abbatum. Quod certe firmari potest ex Tabulario S. Benigni Divionensis, in quo non semel occurrit Bertilo Chorepiscopus Abbas ejusdem Monasterii sub ann. 868. apud Perardum pag. 148. 150. 151. 157. Sed quod per Sacerdotem secundi ordinis hoc loco Chorepiscopum intelligi putat, non omnimo assentior viro erudito.
Chorepiscopos in Ecclesiis vacantibus creatos innuit Hugo Flaviniac. ann. 776. et Bercarius in Hist. Episcoporum Virdunensium num. 13 :
Post hunc Episcopatus istius Ecclesiæ per 12. annos vacuus extitit : sed quidam servus Dei Amalbertus nomine, juxta morem illius temporis Corepiscopus factus, ipsam regebat Ecclesiam, et in quodam oratorio sub honore omnium Apostolorum quasi solitariam vitam ducebat.
Porro de Chorepiscopis multi ex professo scripserunt, Duarenus lib. 1. de Sacris Eccl. Minist. cap. 9. Bellarminus lib. de Cleric. cap. 17. Morinus lib. 1. Exercit. sacr. cap. 11. et de sacris Ordinat. part. 3. exercit. 4. Cellotius lib. 4. de Hierarch. cap. 14. Marca lib. 2. de Concord. Sacerd. et Imp. cap. 13. Puccinellus in Zodiaco Mediol. part. 3. cap. 16. etc.