« »
 
[]« 2 chorus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 316a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHORUS2
2. CHORUS, Pars Ecclesiæ in qua Clerus consistit, ac concinit. Isidorus lib. 1. de Eccles. Offic. cap. 3 :
Chorus ab imagine dictus est coronæ, et ex eo ita vocitatus... Choras enim proprie multitudo canentium est, etc.
Honorius Augustod. lib. 1. cap. 140 :
Chorus dicitur a concordia canentium, sive a corona circumstantium. Olim namque in modum coronæ circa aras cantantes stabant : sed Flavianus et Diodorus Episcopi choros alternatim psallere instituerunt.
Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 229 :
Summo cœpit studio... superiores ejusdem Basilicæ partes diligenti solicitudine laborare, oratorium scilicet, quod Chorum vocitant, sedemque Pontificalem, etc.
Certe hodieque apud Græcos ea pars ædis sacræ in orbem circumducitur, et subselliis Cantorum ac Clericorum munitur, ut ex Ichnographiis Ecclesiarum apud eosdem Græcos, quas representat Goarus ad Euchologium, percipere licet. Sed et Chorum Sophianum in ovalem formam contractum perhibet Petrus Gyllius in Descript. CP. lib. 2. cap. 3. Concilium Turonense II. cap. 4 :
Ut Laici secus altare, quo sancta mysteria celebrantur, inter Clericos, tam ad Vigilias, quam ad Missas stare penitus non præsumant : sed pars illa quæ a cancellis versus altare dividitur, Choris tantum psallentium pateat Clericorum.
Concil. Toletan. IV. cap. 18 :
Sacerdos et Levita ante altare communicent, in Choro Clerus, extra Chorum populus.
Vide cap. 39. Milo Monach. Elnonensis in Vita S. Amandi :
Formabatque Chorus cantica mellifluus.
Chorus Abbatis, Chorus Prioris, in Vitis Abbatum S. Albani pag. 90 :
Et si fuerit electus (Abbas) de parte Prioris, quam nos Chorum Prioris appellamus, transferetur ad Chorum Abbatis, ubi supremus statuetur.
Dividebatur nempe Monachorum Chorus in Ecclesiis in duas partes, quarum una a dextris, altera a sinistris erat, sibique antiphonatim respondebat. Qua parte Abbas sedebat, Abbatis ; qua Prior, Prioris Chorus dictus.
Chorus Conversorum, apud Cæsarium lib. 1. Mirac. cap. 35. Apud Carthusienses Parisinos, Chorus Conversorum, Choro Fratrum præstructus videtur. []
Chorus Invitatorii, Pars scilicet Chori monachorum, a quibus Invitatorium incipitur, in libro Usuum Ordin. Cisterciensis cap. 12. 23.
P. Carpentier, 1766.
Chorum Servare, Illum regere. Vide supra Choreatius et infra Servare.
P. Carpentier, 1766.
Chorum Tenere, Officio ecclesiastico interesse. Vide infra in Tenere 10.
P. Carpentier, 1766.
Chorus Major, Subsellia superiora. Charta ann. 1274. tom. 1. Hist. Delph. pag. 127. col. 2 :
Quod quando juxta consuetudinem ecclesiæ ordinatum fuerit, quod aliqui ponantur in majori Choro seu supra Chorum, cum abbas debeat eos levare, quod hoc faciat per se vel per alium sine difficultate.
Choricanus, et Choricista, Qui canit in choro, vel cum choro. Joan. de Janua.