« Chrenecruda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 316c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHRENECRUDA
CHRENECRUDA, in Lege Salica tit. 61. quid sit, omnino non constat. In hac, qui hominem
occidit, nec in sua facultate habet unde legem, seu mulctam exsolvat, adjunctis 12.
juratoribus, nihil sibi esse in bonis præter ea quæ tradidit, sacramento cavet. Tum
proximiores
agnatos ad reliquum mulctæ exsolvendum invitat, facta in eos bonorum suorum
omnium cessione, hac ceremonia hocque ritu. Domum suam ingreditur, et collectum de quatuor
illius angulis pulverem pugno tenens, ad limen revertitur, in eoque stans ac vultu in
interiorem domum obverso, sinistra manu pulverem in proximiorem agnatum trans scapulas
mittit. Quo facto domo egreditur nudus, ac sola camisia indutus, et palum manu tenens
supra sæpem salit. Tum agnati, sive unus, sive plures compositionem homicidii tenentur
exsolvere. Si vero ii pariter solvendo non sint, aut ex iis aliquis,
iterum super illum Chrenecruda qui pauperior est, jactat, et ille totam legem componit. Ex quibus videtur Chrenecruda jactare, idem esse quod pulverem ex quatuor domus angulis collectum projicere. Goldastus et Spelmannus viridem herbam interpretantur : ex Germanico Gruen Kraut, vel ex Belgico Groen, viridis, et Kruid, herba. Id improbat Wendelinus, aitque hac voce denotari purificationis adprobationem, ex Chrein, purum, castum, et mundum, et Keuren, probare : ita ut hæc vox referri debeat ad sacramenta 12. juratorum. Eccardus, qui legit Chren ceude, exclamationem bonis cedentis esse conjicit, quæ a Saxonibus, inquit, cum quibus vetustissimorum Francorum dialectum exacte convenisse sæpius experti sumus, profertur :
rene herute.Sæpius jam chreo pro reo vel ref cadaver : et cheristiao cheretoge pro heretog supra dictum vidimus, et infra chervioburgius ex herbarius factus occurrit : atque et hic chrene pro Saxonico rene, Germanico reine positum est, quod purum significat. Herut Saxon. vacuum, ubi nihil est ; item foras notat. Germani heraus dicunt. Olim herutz pronunciatum fuisse conjicio ex hutz ejusd. sensus vocula, quæ inde contracta est... Integrum ergo Chrenechruda, vel Chrenechruta significat pure vel omnino vacuum sc. est domicilium, nihil omnino est intus. Herba pura, Grimmio Antiq. Jur. pag. 111. Mythol. German. pag. 368. Ut ut sit, legem hanc correxit Childebertus Rex in Decreto cap. 15. quod et paganorum ritus saperet, et plures in bonorum cessione involveret :
De Chrenechruda lex quam paganorum tempore observabant, deinceps numquam valeat, quia per ipsam cecidit multorum potestas.