« »
 
[]« Christiani » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 319a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHRISTIANI
CHRISTIANI, primum appellati Christi cultores, Antiochiæ, ut auctor est in Actis Apostol. D. Lucas. S. Augustinus lib. 1. Retract. 13 :
Res ipsa quæ nunc Christiana religio nuncupatur, erat et apud antiquos, nec defuit ab initio generis humani, quousque ipse Christus veniret in carne, unde vera religio quæ jam erat, cœpit appellari Christiana. Cum enim eum post Resurrectionem, Ascensionemque in cœlum cœpissent Apostoli prædicare primum apud Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt Discipuli Christiani.
Nicolaus I. PP. in Resp. ad Consulta Bulgar. cap. 92 :
Antiochena (Ecclesia) in qua Conventu magno sanctorum facto, primum fideles dicti sunt Christiani.
Eadem habet Isidorus lib. 1. de Eccl. offic. cap. 1. Vide Athanas. in Disputat. contra Arium, Gregorium Nyssen. de Profess. Christ. Justinum, Tertullianum in Apologet. et alios.
P. Carpentier, 1766.
Christian, in Lit. pro Judæis ann. 1360. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 494. art. 20. et 23. []
Christiani interdum, qui Clericatum, aut Ordines Ecclesiasticos susceperunt, nude dicuntur, in leg. 50. 125. Cod. Th. de Decurion. (22, 1.) leg. 2. de Postlim. (5, 5.) leg. 11. de Pistor. (14, 3.) uti observat Jacobus Gotofred. Ita Christianos, Monachos interdum intelligi a Patribus Græcis observatum a viro doctissimo Joan. Bapt. Cotelerio tom. 1. Monumentor. Eccles. Græcæ pag. 794.
P. Carpentier, 1766.
Christiani, Catholici ad Arianorum discrimen vocantur, apud Gregor. Turon. lib. 3. Hist. Franc. cap. 10 :
Videns autem (Amalaricus) se non posse evadere, ad ecclesiam Christianorum confugere cœpit.
Christiani de Cinctura, ita vocati olim Christiani in partibus Ægypti degentes, ut auctor est Sanutus lib. 2. part. 2. cap. 8. sub ann. 1230. Appellationis rationem prodit B. Odoricus de Forojulii in Chron. quod a mundo condito perduxit ad initium Pontificatus Benedicti XII. sub ann. 1307 :
In ista autem Babylonia habitant multa millia Saracenorum... et multitudo Christianorum, qui dicuntur Centurini, vel de Cintura, quia cingulum portant latum, et vestimentum, per quod recognoscuntur ab aliis
(Jacobitis scilicet et aliis.) Similia habet Brocardus lib. 2. Horum etiam meminit Bernardus de Breydenbach in Itinerario Terræ Sanctæ, ubi de Japha :
Ad ostium autem speluncæ prædictæ Christiani de Cinctura, id est de Fide S. Pauli, de Rama et Hierusalem convenientes, etc.
Vide Belonum lib. 2. Observ. cap. 85. Academici Cruscani :
Centurino, il medesimo che cintura, se non che e solo de gli huomini differente, perche suole stringersi con fibbie, o puntali di ferro, o dal altri metalli.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Christiani, dicti olim Cagoti. Vide in hac voce.
Christianismus, Populus Christianus. Chron. Reicherspergense, de Saladini victoria :
Christianismum nostrum universum devicit.
Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 152. in Laurentii Byzynii diario belli Hussitici :
Quo et Pragenses Regi ipsi et toti quasi Christianismo exosi, eo quod promotionem Legis Dei et suam veritatem et communionem calicis zelarent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Christianismus, Idem quod Catechismus, Institutio fidei Christianæ. Statuta Ecclesiæ Biterrensis ann. 1368. apud Edm. Marten. tom. 4. Anecd. col. 645. B. :
Si vero sit dubium eos secundum formam prædictam fuisse baptizatos... tunc faciat Sacerdos catechismum seu Christianismum, et baptizet eum, ita dicendo : Si baptizatus es, non te baptizo ; sed si non es baptizatus, etc.
Vide Christianare.