« Chrysoprasoberillus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 322a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHRYSOPRASOBERILLUS
CHRYSOPRASOBERILLUS. Fortunatus lib. 3. de Vita S. Martini :
Ubi unicam vocem ex duabus confecit : nam et Chrysoberillum, et Chrysoprasum dicebant : ac Chrysoberillum quidem, cujus viriditas in aureum colorem resplendet, Chrysoprasum vero, ex berillorum pariter genere, qui colore porri succum referunt, ut est apud Isidor. lib. 16. Orig. cap. 7. Sed, ut verum fatear, non omnino versus sensum percipio. Quid enim est hic, mixto ? an mixto Chryso, seu auro, cum prasoberillis ? an vero unica vox, mixto Chrysoprasoberillis ? MS. Codex S. Germani Parisiensis hic præfert :Quæ palla ex humeris mixto Chrysoprasoberillis.
Quæ palla ex humeris mixto Chrysophara berillis.
◊ At versus pariter obscurus. An palla
Pharia, id est, Alexandrina auro et berillis intexta ? Certe melius divinent alii.
Furnal. ap. Forcellin. voce
Chrysoprasis,
legendum contendit Chrysoprase.