« »
 
[]« Chunna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 322b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHUNNA
CHUNNA, Chunnas. In Lege Salica Editionis Heroldi, titulus 80. ita concipitur :
Incipiunt Chunnas.
Deinde in paragraphis sequentibus describitur quot Chunnæ solidos efficiant, nempe in mulctis judiciariis. Est autem Chunna, quod Latinis Centum, Flandris Hondert, Germanis Hundert. Ita Chunna, est numerus centenarius, sive centuria denariorum, secundum quas centuiras, omnes legum istarum pœnæ pecuniariæ conceptæ sunt, et secundum easdem denariorum summa reducta semper ad numerum solidorum, 40. denariis in solidum putatis. Sic porro has Chunnas exequitur hic titulus, quarum enodationem breviter hic ex Wendelino proponemus.
§ 1.
Hoc est unum tho alafthi, solidis 111. culpabilis judicetur
. Quæ quidem ex illius sententia hæc sonant : semel duo cum dimidio, seu duo solidi cum dimidiato, qui sunt denarii Salici centum : proinde pro solidis iii. restituit iis. id est, duobus solidis cum dimidio, qui centum denarios conficiunt. Ita Wendelino, tho, idem erit, quod zwey, Germanis, seu duo, et ahalepte, idem quod helfte, dimidium. Atque ex his emendat § 1. tit. 2. qui hisce verbis concipitur :
Hoc est unum ahelepte cxx. denar. qui faciunt solidos iii. culpabilis judicetur.
Sicque legit :
Hoc est unum thuehalephthe c. denariis, qui faciunt solidos iis. culpabilis judicetur.
Verum cum 120. denariis, qui faciunt solidos iii. præferat etiam Editio posterior Legis Salicæ hoc tit. 2. et thoalafti, tit. 80. solidos 3. denotet, necesse est ut alia sit hujus vocis notio, nisi utrobique librarii error sit, qui numerum rotundum sol. iii. pro sol. iis. revera expresserit, uti vult Eccardus, qui Wendelini sententiam ut minime dubiam amplectitur.
§ 2. Sexan Chunna, solid. xv. culpabilis judicetur, sex chunnæ denariorum Salicorum, seu 600. denarii, sol. 15. efficiunt, divisione facta per 40.
§ 3. Septun Chunna sol. xvii. culpabilis judicetur. 7. chunnæ denariorum, seu denarii 700. divisi per 40. dant solidos xviis. unde omissam s palam est.
§ 4. Theu walt (lege walf) Chunna, solid. xxx. culp. jud. 12. chunnæ, seu 1200. denarii divisi per 40. dant solidos 30.
§ 5. Thue septen Chunna solid. xxxv. culp. judic. bis septem chunnæ, seu denarii 1400. divisi per 40. dant solidos 35. Eadem mulcta legitur tit. 2. § 10. Thua septun Chunna denarior. mcccc. qui faciunt solidos xxxv. etc.
§ 6. Theu wenet (leg. nuenet) Chunna, solid. xlv. culp. judic. bis novem chunnæ, seu 1800. denarii divisi per 40. solidos 45. conficiunt.
§ 7. Tho to condi weth Chunna solid. lxi. et dimidio culpabilis judic. Ubi Wendelinus restituit, Thuo tosondi vuef Chunna, etc. Id est denarii bis milleni et 5. chunnæ, seu denarii 2500. divisi per 40. dant solidos 62. []
§ 8. Fitternu sunde solidis c. culp. jud. Ubi leg. Fitter thusonde. Id est, quatuor millia denariorum Salicorum constituunt centum solidos.
§ 9. Actoe tusunde sol. cc. culpabil. jud. id est, octo millia denariorum 200. solidos conficiunt.
§ 10. Theio tosunde ter theo Chunna, solid. dc. culp. jud. Ubi Wendelinus sic restituit :
thueio thosonde fitther Chunna, etc.
id est, duo millia (denariorum) et 4. chunnæ, seu 2400. denarii Salici, sunt 600. solidi.
§ 11. Fitterno sunde thue aptheo Chunna sol. dccc. culp. jud. quæ Wendelinus ita legit ac dispungit :
Fitternes honde tuvemael, achtheo Chunna,
id est, quadraginta sumpta bis, sunt octo chunnæ, quæ conficiunt solidos 800. Ego vero sic legerim :
Fitter tosonde thue, achteo Chunna,
id est, quatuor millia bis conficiunt 8. centenarios. Eccardus restituit :
Fitter hunde thue ahtheo Chunna :
quæ eodem redeunt.
Ex his locis, et aliquot aliis numerandi apud priscos Francos rationem deprehendit idem Wendelinus, quibus, ani, unum sonat :
thue, theu, theo, 2. tres, tri, 3. fitter, 4. vuef,
5, ses, sexan, 6. septum, septan. 7. acto, achtheo, 8. nuene, nuenet, 9. toc, toch, 10. anilaf, 11. thoalaf, thalapta, 12. tuhotoc, 20. tritoc, 30. fittertuc, 40. vueftoc, 50. sestoc, 60. sebentoc, 70. acteotoc, 80. nuentoc, 90. hondi, Chunna, 100. tosondi, tusonde, 1000.