« »
 
[]« Ciborium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 323b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIBORIUM
CIBORIUM, appellant Scriptores Ecclesiastici, quod Ordo Romanus tegimen, et umbraculum altaris. Alcuinus Poem. 117 :
Hoc quoque Ciborium Farculfus fecer at Abbas.
Illud autem quatuor columnis, iisque præaltis attollebatur, et in fastigiatam formam eductum totum altare contegebat. Raynerius in Historia Translationis SS. Martyr. Euticetis et Acutii :
Cujus claustri prominens pulcritudine decenti fastigium, columnis ambitum purpureis, sculptarum vario schemate figurarum insignitum, argenteum bajulat, quod vulgo Ciborium dicitur, nitens pyraterium : sub cujus Umbraculo altare similiter statuitur, argenteis undique redimitum tabulis, etc.
Vita sancti Baculi Episcopi Surrentini :
Ciborium quatuor columnis innixum supra altare fieri cura diligenti præcepit.
Anastasius in sancto Gregorio PP. pag. 44 :
Hic fecit Ciborium B. Petro Apostolo cum columnis suis quatuor ex argento puro.
Ita passim pag. 46. 62. 67. 68. 90. 128. 131. 132. 133. 134. 143. 186. etc. edit. Reg. S. Chrysostomus homil. 42. in Acta Apostolorum, enarrans verba illa :
Faciebat delubra argentea Dianæ : Καὶ πῶς ἐνὶ ναοὺς ἀργυροῦς γενέσθαι, ἴσως ϰιϐώρια μιϰρά. Quomodo possibile erat fieri delubra argentea ? fortassis ædiculas et coopercula, quæ Ciboria vocant.
Bernardus Mon. in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 35 :
Postquam autem[] Diaconus altare..... incensaverit..... juxta columnam Ciborii stans, thuribulum Converso reddit, a quo et incensatur, etc.
Vita S. Odilonis Abb. inter Acta SS. Benedict. sæc. 6. part. 1. pag. 687 :
Incœpit etiam Ciborium super altare S. Petri, cujus columnas vestivit ex argento cum nigello pulcro opere decoratas.
Rursus occurrit pag. 541. in Vita B. Richarii Abbat. Ciboria vero cereis adornata et illuminata fuisse testatur Paulus Silentiarius in descript. S. Sophiæ part. 2. v. 330. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 52 :
Ciborium illuminatur, et ad majorem Missam omnes cappis utuntur.
Et cap. 77 :
Ad octavum responsorium 24. cerei de Ciborio accenduntur.
Ejusmodi Ciboriorum passim mentio occurrit, apud Leon. Ost. lib. 1. cap. 20. lib. 3. cap. 31. Flodoard. lib. 4. Hist. Rem. cap. 19. in Chron. Constantiensi pag. 646. in Chr. S. Trudonis pag. 349. apud Eckeard. Jun. de Casib. S. Galli cap. 5. Hariulfum lib. 3. Chronic. Centul. cap. 3. Perardum in Burgundicis pag. 111. Ughellum tom. 6. Ital. Sacr. pag. 548. Miræum tom. 1. pag. 21. edit. 1723. in Testamento Everardi Comitis ann. 857. ubi Ciboreum legitur. Hariulfum in Vita S. Angilberti Abb. inter Acta SS. Bened. sæc. 4. part. 1. pag. 115. et sæc. 5. pag. 109. ubi de B. Tutone Episcop. Ratispon. etc. Aliquot ex iis locos dedimus in Descriptione S. Sophiæ ad Paulum Silentiarium n. 57. ubi de Ciboriis, eorumque forma ac usu multis egimus. His addo in iis Ecclesiis, ubi non exstant ejusmodi ciboria, ut hodie fere apud nos, supra altare umbraculum dependere. Synodus Coloniensis ann. 1280. cap. 6 :
Item præcipimus ut sursum super altare ad latitudinem et longitudinem altaris pannus lineus albus extendatur, ut defendat et protegat altare ab omnibus immunditiis et pulveribus descendentibus.
Ceremonial. Episcopor. lib. 1. cap. 12 :
Quod baldachinum etiam superstatuendum erit, si altare sit a pariete sejunctum, nec supra habeat aliquod Ciborium ex lapide aut ex marmore confectum. Si autem adsit tale Ciborium, non est opus umbraculo, etc.
Adde cap. 14. Necrologium Ecclesiæ Carnotensis :
3. Id. Decemb. obiit Conanus Britannorum Comes, pro cujus anima Berta Comitissa mater ejus altare hujus Ecclesiæ decoro exornavit Ciborio.
Cimbarium, perperam pro Ciborium, habetur apud Gillebertum Lunicensem Episcopum de Usu Ecclesiastico :
Cimbarium, id est altaris umbraculum.
Hispani Cimborio dicunt. Unde Cimborium tom. 4. Concil. Hisp. pag. 176 :
Fiat processio, quæ exiens de Choro in viam circuli se extendant apud altare majus B. Mariæ infra Cimborium.
Berntenii Chronic. Marienvod. apud Leibnit. Scriptor. Brunsvic. tom. 2. pag. 453 :
In cujus capsæ medio, in posteriore parte inter Reliquias sub Cymborio, postea fecit capsulam pro solemnius atque commodius servando Dominici Corporis pretiosissimo Sacramento.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Civorium, in Appendice ad Agnelli Pontificale apud Muratorium tom. 2. Scriptor. Ital. pag. 201. col. 2. C :
Fecit autem et Civorium ex argento supra altare sanctæ Ecclesiæ Ursianæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Civorius, In antiqua Inscriptione apud eumdem Murator. tom. 3. pag. 82. cap. 1 :
Eδificatus Est Hanc Civorius Sub Tempore Domino Nostro Λioprando Rege.
[]
P. Carpentier, 1766.
Chiboire, eadem notione, in Mirac. B. M. V. Mss. lib. 1 :
Li fiex au bon roy Charlemaine....
Nous donna sainte Leochade ;
Là fu grant tans en no Chiboire
Leis saint Maart, leis saint Gregoire.
Ciboria plerumque Sanctorum corporibus imposita legimus, quod ea sub altaribus recondi solerent, proindeque una cum altaribus unico umbraculo tegerentur. Glossator Hist. Scholasticæ lib. 3. Reg. cap. 3 : Currum dicit Cybureum, 1. coopertorium, Cibureum 4. columnis erectum, sub quo arca et Cherubin essent, ut fit in multis locis supra corpora Sanctorum. Gregorius Turon. lib. 1. de Mirac. cap. 28. de æde Vaticana Romæ :
Habet etiam quatuor (columnas) in altari præter illas quæ Ciborium sepulcri (S. Petri) sustentant. Hoc enim sepulcrum sub altari collocatum valde rarum habetur.
Ciborium S. Petri
dicitur in Epistola Adriani PP. ad Carolum M. quæ est 59. tom. 3. Hist. Fr. Illud autem construxerat Leo III. ut auctor est Anastasius in ejus Vita, et Baron. ann. 1130. Meminit etiam Vita Urbani V. PP. apud Bosquetum pag. 184. Breve Chronicon Leodiense apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1404 :
Cum B. Lamberto Patrono fieret novum Ciborium, exterius argento et auro coopertum, inter quem (sic) ejus collocaretur feretrum, levatus est B. Florebertus.
Thiofridus Abb. Epternacensis lib. 2. Florum Epitaph. Sanct. cap. 1. de Sanctorum corporibus :
De auro et gemmis extractas et redimitas sortiuntur pyxides et capsulas, Ciboria, et pyramides.
Et in versibus eidem operi præfixis :
Extruo pyramides, Ciboria, colligo flores :
Spargo super tumulos Sanctorum carne sacratos.
Et cap. 6. ejusdem libri 2. Ciboria pariter et pyramides jungit, non quod pyramides his locis aliæ sint a ciboriis, sed quod ciboria pyramidum formam referant ; ubi de Sanctis :
Et o quam digne, quam congrue, Regum Reges, profecto pauperes spiritu, post habitationem cum habitantibus Cedar, operosissima ex auro et argento, ac lapidibus pretiosissimis Ciboria et regias habent pyramides, quæ quadam similitudine arcæ Noë a latitudine excrescentes angustantur in altitudine : quia ignea virtus eas extra homines igne sancti Spiritus ardentes et dilatatos in visceribus Christi Jesu per mandatorum Dei latitudinem, per viam vitæ angustam et ascensu difficilem, ad interminabilis gloriæ evexit altitudinem. In forma quippe pyramides virtus ignea in Ciboriis, quibus a cubis nomina sunt indita, pensatur animæ perfectio cubica.
Infra :
In Ciborii vero forma conoide, quæ columnarum sustentatur columine, etc.
Quæ quidem licet prolixiora eo adduximus, ut præter ciboriorum formam, etiam vocis etymon, secundum viri doctissimi sententiam, licet minus probabilem, Lectori indicaremus. Hinc in ciboriis reposita SS. corpora legimus, apud Anselmum in Episc. Leod. cap. 30. Hugonem Flavin. in Chron. pag. 166. in Vita S. Morandi apud Lambecium lib. 2. Comment. de Bibl. Cæsarea pag. 897. Vide Descriptionem ciborii ædis S. Marci Venetiis apud Sansovinum et Stringam in Venetia lib. 1. cap. 41. 42. et Ambrosianæ Basilicæ Mediolanensis apud Puricellum in Monumentis ejusd. Basilicæ pag. 127. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Ciborium, Parvum altare mobile, ut explicat Mabillonius in Itin. Germ. quod Arnulfus imperator in castris gestari curabat, aureis laminis opertum, [] quadratæ figuræ, uno pede latum, altum duobus, præter turriculam, quæ in crucem desinit ; quod etiamnum in thesauro ecclesiæ Emmerammensis asservatur. Mirac. S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 499. col. 1 :
Speciali autem suo patrono Emmerammo pro gratiarum actione contulit (Arnolfus) totum palatii ornatum, in quo erat Ciborium quadratum, cujus auro tectum tabulatum, fastigium serto gemmarum redimitum. Corpus vero ad geminæ specimen dilectionis, similitudinem habens superioris et inferioris, sustentatur aureis octo columnellis, quæ et ipsæ tot virtutum seu beatitudinum instar exponunt.
Vide ibi notam doctorum editorum quam fere exscripsimus.
Perperam vero hanc vocem interpretati sunt, Ugutio, qui Ciborium vas esse ad ferendos cibos dixit ; Gropperus lib. 2. de Euchar. cap. 25. qui Ciboria, de quibus passim Anastasius, pro pyxidibus, in quibus asservatur Eucharistia, accepit ; et Goldastus, qui Ciborium, apud Eckeardum flasconem esse censuit. In recentioribus quibusdam titulis pro sacra pyxide, in qua sacrosanctum Christi corpus reconditur, reipsa sumi Ciborium, Gall. Ciboire, probat inter cetera Obituarium MS. Ecclesiæ Morinensis ann. 1440. pag. 13. ubi sic :
Die crastina Octavæ SS. Sacramenti debet celebrari Missa de Requiem ad majus altare pro Domino Papa Clemente VII. quondam Episcopo Morinensi, qui dedit Ecclesiæ Morin. quandam cappam notabilem, ac vas seu Ciborium deauratum ad deferendum Corpus Dominicum in die SS. Sacramenti altaris.
P. Carpentier, 1766.
Ciborium, nostris saltem, pro Arca, ubi reponitur pyxis, in qua sacra Eucharistia asservatur. Lit. remiss. ann. 1443. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 278 :
Le suppliant print dedens le Ciboire ung calixe avec lequel estoit enveloppée une petite boite dedens laquelle estoit le corps de Nostre Seigneur.
Charta ann. 1526. in Chartul. prior. S. Oricoli Sindun. fol. 25. v° :
Lequel Cocquet a prié et requis audit Adam Briffaut que son plaisir feust lui permettre de pouvoir mettre... une lampe devant le Siboingne de l'église dudit Senuc.
Infra : Ciboingne.
Ciborium præterea pro quavis superiori concameratione, quæ quatuor potissimum pilis vel columnis sustentatur, usurpat Gervasius Dorobernensis in descriptione Eccl. Cantuariensis, quod in ciborii speciem concludatur :
Quatuor pilarios erexit, id est, utrinque duos : peracta hieme duos apposuit, ut hinc et inde tres essent in ordine, super quos et murum exteriorem alarum, arcus, et fornicem decenter composuit, id est, claves utrinque. Clavem pro toto pono Ciborio, eo quod clavis in medio posita partes undecunque venientes claudere et confirmare videtur.
Infra :
Factum est itaque Ciborium inter quatuor pilarios principales, in cujus Ciborii clavem videntur quodammodo Chorus et cruces convenire. Duo quoque Ciboria hinc et inde ante hiemem facta sunt.
Ob similem procul dubio rationem Pulpitum, Gall. Jubé. dictum est Ciborium in Ordinario MS. Abbatiæ Piperacensis ann. 1301 :
Diaconus debet recipere benedictionem a Domino Abbate, genibus flexis, et postea ascendunt Cyborium, et Diaconus cantat Evangelium.
In pluribus Arverniæ locis Cibory lingua patria locus est concameratus, in quo reponuntur ossa defunctorum. Vide Supracœlum.
P. Carpentier, 1766.
Ciborium, Tribuna, apud Mabill. in Itin. Ital. pag. 16. []
L. Favre, 1883–1887.
Majestatem sanctæ Mariæ I. vestita cum Ciborio cum uno cristallo. (Thesaur. eccl. Claromont. an. 980, mus. arch. dep. p. 39).