« Cicindela » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 325b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CICINDELA
CICINDELA,
Λαμπυρίς, in Gloss. vet. Nostris Ver luisant. Isidorus lib. 12. cap. 8 :
Cicendela, scarabeorum species, dicta quod volans candet, id est, lucet.Plinius lib. 18. cap. 26. ait
Lucentes vespere Cicindelas signum esse maturitatis panici et milii. Inde id nominis tributum lychno,
cujus vitrea natat ignis in unda, ut loquitur Fortunatus lib. 4. de Vita S. Martini. Festus, seu Paulus Diac. :
Cicindela, genus muscarum quod noctu lucet, videlicet a candore ; unde etiam Candelabra putantur appellata.Matth. Silvaticus :
Pyrilampis, et lampyris, Gr. Cicendula, Cincendule, noctiluca.Gloss. Græc. Lat. :
Κανδήλα, Cicendela.Quo loco Candela est lychnus olearius, uti supra observatum : Cesendelo, Venetis. Varie autem hæc vox scripta reperitur. Nam
Cicindilis habetur apud Messianum Presbyt. in Vita S. Cæsarii Arelat. :
Unus de cubiculariis, dum Cicindilem concinnaret, de manibus super lapides lapsa est, quæ nec versa est, nec fracta, nec extincta.Vita S. Nicetii Episc. Lugdun. n. 7 :
Oleum Cicindilis.
Cicindile, apud Gregor. Turon. lib. 1. Mirac. cap. 5. 15. lib. 4. Histor. cap. 31. de Vit.
Patr. cap. 8. Fulbertum Carnot. Epist. 68. in Vita breviore S. Sulpitii Episc. Bituric. n.
12. etc.
Cicendile, in Notis Tyronis.
Cincidele, apud Augustinum Serm. de Temp. 215 :
Qui possunt, aut cereolos, aut oleum quod in Cincidelibus mittatur, exhibeant.
Cicendele, apud Papiam :
Inde(a cicindelis)Cicendele, quia similiter luceat, quæ Cicindelia, vitreas lampadas vocamus.
Cicindelum, Ugutioni, et Joanni de Janua, Thuribulum (lego Crucibulum) vel
lychnus, (alias licinus) et ponitur pro candela. Alibi :
Lucinium, Cicendela lucernæ.Ita Joannes de Janua,
Cicendulum, lychnum, vel candelam lucernævocat, ut Glossar. Lat. Gall.
Cicendellum, le Moucheron de Chandele.
Cicindelus. Greg. Turon. lib. 4. Hist. n. 36 :
Nam de oleo Cicindeli, qui ad ipsum sepulcrum quotidie accenditur, cæcorum oculis lumen reddidit.Occurrit ibid. num. 31.
Cecendele, apud Ughellum tom. 4. pag. 616. et in Hist. Pergamensi tom 3. pag. 198.
Cecindillus, apud S. Audoenum lib. 2. de Vita S. Eligii cap. 47. 50. 76.
Cicendelus, in Regula Magistri cap. 29. 44. 53. 95. et in Vita S. Vodali Benedicti n. 15.
Cicendela, apud Fulbert. Carnot. Epist. 68.
Cicentillus, in Vita S. Tilonis Mon. cap. 3. extremo.
Cicindella, in veteri Charta Cornutiana edita a Suaresio :
Cicindellas argenteas 5.et in Bulla Benedicti IX. PP. ann. 1033. apud Ughellum tom. 1. pag. 124.
Cicindulum, in Epist. 9. Leonis IX. PP. ubi perperam editum acindulis ; et in Vita S. Willibaldi Episc. num. 19.
Cincendula, apud Petrum Comestorem in Histor. Scholast. exod. cap. 62.
P. , 1766.
Cicendela, Le limegnon de chandelle, ou meiche de lampe, in Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684.
P. , 1766.
Cicendile, Lampadis species. Laudes Pap. apud Murator. tom. 11. Script. Ital.
col. 31 : Præter autem luminaria, quæ singulæ mulieres, quæ possunt, faciunt assidue in ecclesiis, habentes singulas lampades vel Cicendilia vitrea singulæ ardentia ex oleo olivæ quotidie.
P. , 1766.
Cicendelarius, Qui cicendelas seu lampades, aliaque vasa, ad lucem ferendam in æde sacra
destinata, curat. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud eumd. Murator. tom. 4.
Antiq. Ital. med. ævi col. 861 : De quibus, Deo opitulante, ego Beroldus custos et Cicendelarius ejusdem ecclesiæ, quicquid vidi et audivi et scriptum reperi, huic nostro libello tradere disposui.