« »
 
[]« Cimelia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 328b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIMELIA
CIMELIA, Cimilia, Thesauri, vasa, donaria Ecclesiæ, ex Græco τὰ ϰειμήλια : Supellex pretiosa, quam quisque habet. Lexicon Gr. MS. Regium :
Κειμήλιον, τὸ ἀπόθετον χρῆμα.
Hesychius :
Κειμήλια, σϰεύη, δῶρα, ϰαὶ τά ἀπόθετα χοήματα.
Homerus Iliad. ζ. vers. 47 :
Πολλὰ δ᾽ἐν ἀφνειοῦ πατρὸς ϰειμήλια ϰεῖται,
Χαλϰός τε, χρυσός τε, πολύϰμητός τε σίδηρος.
Depositivæ pecuniæ, Senatori lib. 6. for. 8. Gregorius Magnus lib. 1. Epist. 10 :
Quæ de diversis Ecclesiis Cimilia sunt collecta... serventur.
Cimilia. Anastasius in S. Vitaliano PP. :
Sed et vasa sacrata, vel Cymilia sanctarum Dei Ecclesiarum tollentes, nihil dimiserunt.
In Severino :
Et Sigillaverunt omne vestiarium Ecclesiæ, seu Cimbilia Episcopi, etc.
Alii Cod. præferunt Cimilia. Adam Bremensis cap. 15 :
Beati vero Remigii Cimilia cum ingenti honore servavit Bremæ.
Arnulphus in Hist. Mediolan. apud Muratorium tom. 4. pag. 9. col. 1 :
Præcipue in thesauris et Cymiliis omnibus, quibus incomparabiliter affluebat.
Vide Paul. Warnefr. lib. 5. Hist. Langobard. cap. 11.
Cimeliarcha, Thesauri et Cimeliorum custos. Collatio quæ sub Justiniano facta est Constantinop. :
Vir Venerabilis Eusebius Presbyter, et Cimiliarcha sanctissimæ majoris Ecclesiæ. Κειμηλιάρχης
in leg. fin. C. de Bon. auctor. judic. possit. (7, 72.) et Nov. 40. Κειμηλιοφύλαξ in Concil. Calched. Act. 10. Vetera Acta Eccl. Mediolanensis apud Puccinellum in Vita S. Simpliciani :
Hic addidit magistros cum octo pueris Ecclesiæ Mediolanensis, necnon octo Lectores minores cum Scola S. Ambrosii, et cum Cimiliarcha, numero 20. inter masculos et feminas ad munus offerendum in persona totius populi.
Adde Ughellum tom. 4. pag. 616. 656. tom. 6. pag. 156. 159. 162. 170. 174. Sumitur etiam feminino genere pro Thesauraria in Annal. Benedict. tom. 4. pag. 21. n. 50. ubi exhibetur Epistola ad Hazecham Sanctimonialem, urbis Quidilmæ Kimiliarchen.
Cimiliarchium, Locus ubi reponuntur Κειμήλια. Sacrorum vasorum ærarium, Κειμηλιαρχεῖον, in Epist. 2. Gregorii II. PP. ad Leonem Isaurum in VII. Synodo. Vide Gregorium Magnum lib. 1. Epist. 130. lib. 2. Ind. 11. Epist. 49. lib. 10. Epist. 45. Anastas. Bibl. in Vita S. Jo. Eleemos. num. 26. 84. l. 20. Cod. de Agricol. (11, 48.) Κείμηλιοφυλαϰεῖον, in Nov. 70. cap. 4. Glossæ MSS. : Cimeliarchium, secretarium principale.