« Cimiline » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 329a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIMILINE
CIMILINE, Ugutioni et Joanni de Janua,
dicitur vas aquaticum ad abluendas manus, ut dicunt bacinum. Hac notione sumitur etiam apud Honorium III. PP. in 5. Compil. lib. 5. tit. 19. cap. 1. et cap. 29. de Verb. signif. pro eo nempe vase in quo Sacerdos sacra faciens manus abluit et quo postmodum uti solent Diaconi aut Subdiaconi, qui eidem deserviunt, ad excipiendas oblationes quæ offeruntur inter Missæ solennia, dum patena populo osculanda præbetur :
Verum quia postmodum Sacerdos prædictæ Capellæ asserens oblationum nomine minime contineri ea quæ ipsi Capellæ in festivitate omnium Sanctorum mittuntur, vel portantur ad illam, seu ad domum Sacerdotis ejusdem intuitu defunctorum : necnon quæ in Cimilini ponuntur, quod de altari suscipit, etc.Testamentum Guallæ Biccherii Card. Vercellensis ann. 1227. apud Aug. de la Chiesa in Hist. Eccl. Pedemont. cap. 36 :
Item relinquo hospitali S. Andreæ de Vercellis omnia vasa mea argentea, scilicet Ciminialia, cupas, et cultellos, etc. Ciminile manicatum,apud Thom. Archid. in Hist. Salonit. cap. 16. Quidam a ϰειμήλιον formatum vocabulum putant, sed ex aquimanile abbreviatum constat. Vide in hoc verbo et Ciminile.