« Cimiterium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 329b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIMITERIUM
CIMITERIUM, pro Cœmeterium, Nostris etiamnum Cimetiere. Ebrardus in Græcismo
cap. 8 :
Infra :Est quoque dulce cimen, inde Cimeterium.
Iso Magister in Glossis ad Prudentium :Est statio terion, inde Cimiterium.
Cymitron Græce, Latine dormitorium. Hinc Cymeterium et Cymiteria dicuntur, id est, dormitoria, in quibus sancti quasi dormire videntur usque ad diem judicii.Vide Cœmeterium et Area 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cimiterium, Oblationes pro humatione. Index MS. Beneficiorum Ecclesiæ in Diœcesis
Constantiensis fol. 20. e Musæo D. de Cangé : Levat dictus Rector Cimiterium cum pertinenciis una cum altalagium.Vide Cœmeterium et Sepultura.
P. , 1766.
◊ Chimentiere, in
Charta ann. 1450. ex Chartul. 23. Corb. Vide infra Cœmeterium. P. , 1766.
Cimiterii Opus, an Officium pro defunctis ? Vide in Opus 6. Charta Joan. Trevir.
archiep. ann. 1202. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonstr. col. 476 : Synodum cum aliis parochianis observabunt, et opus Cimiterii, sicut ab antiquo consueverunt, peragere non omittant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cimiterium, Azylus circum Ecclesiam. Charta Stephani Episc. Redon. ex Archivo Majoris
Monasterii : Stephanus Dei patientia Redon. Ecclesiæ humilis minister. Circa Capellam S. Autberti, ad refugium tantum vivorum, non ad sepulturam mortuorum, quoddam Cimiterium benedixeramus, inconsultis Monachis Majoris Monasterii, in quorum parochia Capella sita est ; ideoque prohibemus ne sepultura ibi absque voluntate monachorum fiat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cimiterium, Locus quidam seu vicus forte prope Ecclesiam constitutus. Charta anni 1249. in
Tabulario Casæ Dei de Jure præpositali veteris Cimeterii de Jays. Homines Cimeterii de
Jay vendere vinum seu stagnum debere in dicto Cimiterio.