« Cinctus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 330c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CINCTUS
CINCTUS. Cinctus judex, a Principe delegatus, cingulo donatus. Senator in Psalm.
29 :
Cingulum significat quod ad judicis pertinet dignitatem : nam cincta potestas in ipso vocabulo noscitur constituta. Sic enim Cinctum dicimus judicem, quando ejus fasces honoresque declaramus, etc.Idem lib. 6. Variar. Epist. 2. in Formula Patriciatus :
Hinc est quod et honor ipse Cinctus est, cum vacaret, nihil jurisdictionis habens, et judicantis Cingulum non deponens, etc.Vide lib. 4. Epist. 4. Sidon. lib. 5. Epist. 7. etc. Anastasius in S. Silvestro PP. :
Hic constituit ut nullus Clericus,... ante judicem Cinctum causam diceret, nisi in Ecclesia.Ivo Carnotens. Epist. 241 :
Legibus autem non continetur, immo prohibetur ut Episcopus a judice sæculari ad causam Ecclesiasticam vocetur, vel Cincti judicis sententiæ subjiciatur.Adde Epist. 247. Papianus ad lib. 1. Sentent. Pauli tit. 5 :
Qui apud Cinctos, aut privatos judices fuerit de calumniæ objectione convictus.Ubi Cellotius ad Concil. Duziacense, perperam reponit civicos. Rabanus Maurus Poem. 4 :
Non modo vero cinctus judex privato opponitur, sed et Ecclesiastico.Judex Præcinctus migrans tibi rite ministret.