« »
 
[]« Cinewerdunia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 331b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CINEWERDUNIA
CINEWERDUNIA. Lex Ripuar. tit. 33. § 2 :
Sic ei placitum super 14. seu super 40. vel 80. noctes detur et Cinewerduniam suam in præsentia testium recipiat.
Occurrit rursum tit. 72. § 3. 6. 7. Editio Heroldi habet Cina, et Cinewerduniam. Ubi Lindenbrog. Glossar. Lat. Anglo-Saxon. : Quaternio, Cinewerdunia, German. Werdung, quod pretium reddit Eccardus : qui etiam putat cine idem esse ac Belgicum ziin, Saxonicum sin suus ; ut ita Cinewerdunia sit Rei pretium ; Schilterus vero credit, Cin, Chin, Kin, Ken, Gen, idem esse quod Gegen, Kegen, Mutuo, reciproce, ex adverso : Werdunia, Werdung, i. e. Wærung, Cautio ; est itaque, inquit, aliquis obligatus vel legis beneficio et ipso jure, vel ex Cine-werdunia, i. pacto. Germani Gergewær dicunt cautionem de reconventione. Pro Cinewerdunia Tilius legit Cive-verdunia.