« »
 
[]« Cinnabar » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 333a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CINNABAR
CINNABAR, Cinnabaris. Papias : Cinnabrium, pulvis rubri coloris, quidam hoc dicunt esse minium. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 23 : Nonnullæ etiam gentes non solum in vestibus, sed et in corpore aliqua sibi propria, quasi insignia vendicant, ut videmus cirros Germanorum, granos et Cinnabar Gothorum. Ubi Cinnabar, idem videtur quod Græcis ϰιννάϐαρι, neutro genere, ita ut id vocabuli referatur ad colorem vestium Gothicarum, quæ rubricatæ erant, vel quod faciem cinnabari ac rubrica inficerent. Est autem Cinnabaris, succus arboris, ut diserte habet Arrianus in Periplo maris Erithræi, tametsi secus alii sentiant. Haud ignota fuit Latinis species hujus minii ; sic enim Plinius 33. 7 :
Cinnabari veteres pingebant.
Et infra :
Cinnabaris adulteratur sanguine caprino.
Vide Gorræum in Definit. medic. et Leonardum Fuchsium lib. 1. Paradox. medic. cap. 30. Longe aliter de hac voce in loco Isidori sentiendum censent eruditi. Est enim voce Cinnabar hic a Gothico Kinnus, Germ. Kinn, ac bar, quæ secundum Loccenium, Wachterum et Spegelium hic denotat Nudus, ita ut Cinnabar sit Imberbis. At quum Gothi ubique tanquam immodicis horripilantes barbis describuntur, Ihrius censet vocem Bar hic æquivalere Latinorum Barbæ, Germ. Bart et Cinnabar esse Genarum barbam. Vide ejusd. Glossar. Suio-Gothic. voce Grau et Kind. Adel. An kinnabac ? Grana etiam designat barbam. Vide Grimm. Grammat. Germ. tom. 3. pag. 401. et 409.
Per Cinnabarim Subscribere, solebant Imperat. Constantinop. id est, rubris literis. Gregorius II. PP. in Epist. ad Leonem Isaurum Imper. :
Cum literæ tuæ et non alienæ sigillis Imperatoris obsignatæ essent, ac accuratæ intus subscriptiones per Cinnabarim propria manu tua, ut mos est Imperatoribus subscribere.
Exstat Epigramma Joannis Euchaitarum[] Episc. Εἰς τὴν διἀ ϰινναϐάρεως χαραγὴν τῶν σχεδῶν :
Ἡ Δεσπότου χεὶρ τοῦ σοφοῦ Μονομάχου
Ἀληθινὸν νοῦν ἐντίθησι τοῖς νέοις,
Ἄνθει ϰαταχρώζουσα πορφυροχρόῳ,
Βασιλιϰῆς γνωρίσμα λαμπρὸν άξίας.
Vide Annam Comnenam pag. 80. et Notas ad eamdem pag. 253. Observant præterea Camillus Peregrinus in Hist. Benevent. tom. 1. pag. 232. et Michael Monachus in Sanctuario Capuano pag. 649. Principes et Archiepiscopos Capuanos rubrica pariter sua diplomata subscripsisse. Vide Gloss. mediæ Græcit. et Montf. Palæogr. Gr. pag. 3. 4. sqq.