![[]](img/image.png)
CIOMPI. Academ. Cruscanis, Ciompo, Carminator, homo vilis. Præfat. in Monum. hist.
etc. apud Murator. tom. 18. Script. Ital. pag. 1101 :
Seditio Ciomporum anno 1378. Florentinæ reipublicæ regimen ad infimam plebem dejecit. Ciompi autem appellati sunt carminatores lanæ, traditurque hoc nomen inventum longe antea in vile vulgus a Gallis, qui sub regimine ducis Atheniensis Florentiæ agebant,quasi alter alterum compatrem appellaret.