![[]](img/image.png)
CIPRIANA, Cypriana, Vestis species, Cypriis mulieribus usitata, cujus forma
describitur in Chron. Placent. ad ann. 1388. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col.
579 :
Habent alia indumenta inhonesta, quæ vocantur Ciprianæ, quæ sunt longissimæ versus pedes, et a medio supra sunt strictæ, cum manicis longis et largis, sicut alia prædicta indumenta.Et col. 580 :
Quæ Cyprianæ habent gulam tam magnam, quod ostendunt mammillas, et videtur quod dictæ mammillæ velint exire de sinu earum.