« Circumcelliones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 340c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRCUMCELLIONES
CIRCUMCELLIONES. Papias :
Circumcelliones dicuntur, qui sub habitu Monachorum usquequaque vagantur.S. Augustinus in Psal. 132 :
Circumcelliones dicti sunt qui circum cellas vagantur : solent enim ire hac atque illac, nusquam habentes sedes.Ab eo sumpsit quæ de iis habet Isidorus. Optatus lib. 3. de Circumcellionibus :
Cum hujusmodi hominum genus ante unitatem per loca singula vagarentur.Monachus Sangallens. lib. 1. de Carolo Magno cap. 8 :
Cum autem itinerando venisset Carolus ad quandam grandem basilicam, et quidam Clericus de Circumcellionibus ignarus disciplinæ Caroli in chorum ultro intraret, etc.Meminit pariter Circumcellionum Victor Vit. lib. 3. de Persecut. Vandal. in Edicto Hunnerici Regis. De iis etiam intelligendus canon 42. Synodi Trullanæ. Παρασυνάγοντες dicuntur in Codice Canon. Eccl. Afric. cap. 93. De iis præterea agit S. Hieronymus Epist. 22. Concil. Calched. Act. 15. can. 4. Vide Concil. Tolet. VII. can. 5. Κυϰλάριοι ψευδερεμῆται, in Synodica Orientalium ad Theophilum Imp. ψευδομοναχοὶ περιτρέχοντες μάτην, apud Nilum lib. 3. Epist. 119. dicuntur.
Circumcelliones, etiam dicti hæretici quidam, insano amore martyrii semetipsos perimentes, ut
martyres vocentur. Ita Isidor. lib. 8. Orig. Hos Circitores vocat Philastrius in
Catal. hæres. sed an ii, quos etiam Circumcelliones vocat lex 52. Cod. Theod. de
Hæreticis, (16, 5.) videant doctiores. Certe ibi inter infimæ sortis homines inter
Donatistas describuntur, et a S. Augustino lib. de Hæres. cap. 69. dicuntur etiam fuisse
genus hominum agreste et famosum, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec
sibi eadem insania et feritate parcendo. Nam per mortes varias, maxime præcipitiorum et
aquarum et ignium, seipsos necare consueverunt, et in ipsum furorem alios seducunt, ut
seipsos occidant, etc. Idem Augustinus lib. 1. contra Gaudentium cap. 28. hos sic
appellatos scribit,
quod maxime ab agris vacantes, et victus sui causa cellas circumirent rusticanas. De istis Circumcellionibus passim idem Augustinus Epist. 48. 50. 61. 68. Contra Parmenian. lib. 1. cap. 11. Contra Crescon. lib. 3. cap. 42. 47. Collat. Carthag. 3. cap. 174. 281. Possidius in Vita Sancti Augustini cap. 10. 11. Auctor Prædestinati lib. 1. hæresi 69. etc.