« Ciricsetum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 342a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRICSETUM
CIRICSETUM, Cyricseat, Circset, Chircheset, etc. Vectigal Ecclesiasticum, ex Saxon.
Cyric, Ecclesia, Basilica, ϰυριαϰόν, et sceat, census,
vectigal. Glossar. ad Leges Anglic. : Cyricseat, Ecclesiæ census. Alii a Cyric et
sæd deducunt. Est autem sæd Saxonibus semen. Ita Cyricsæd, erit semen
Ecclesiæ, quod alii passim vertunt Primitias seminum. Kanutus Rex Danorum apud
Ingulfum pag. 894. Radulfum de Diceto ann. 1031. Willelmum Malmesbur. de Gest. Angl. lib.
2. cap. 11. et Florent. Wigorn. pag. 621 :
Et mediante AugustoCyricseat appellantur. Charta Margaretæ Comitissæ Warwici in Hist. Harcur. tom. 4. pag. 2223 :(solvantur)decimæ frugum, et in festivitate sancti Martini primitiæ seminum ad Ecclesiam, in cujus parochia quisque degit, quæ Anglice
Sciatis me dedisse... Monachis præfatis totam decimam de agnis, caseis et velleribus, et de porcellis, et de pasnagio et de vitulis, et de ruschis, et de faldranis, et de Chiricsetis.Cujusmodi autem esset is census, docet Fleta lib. 1. cap. 47. § 27 :
Chirchesset, certam mensuram bladi tritici significat, quam quilibet olim sanctæ Ecclesiæ die S. Martini, tempore tam Britannorum, quam Anglorum contribuerunt.Leges Inæ Regis Westsaxiæ cap. 4 :
Ciricseatta reddita sint in festo S. Martini : si quis hoc non compleat, sit reus 60. solidorum, et duo decuplo reddat ipsum Ciricseattum.Et cap. 62 :
Cyricseattum debet reddere homo a culmine et mansione ubi residens erit in Natali.Leges Henrici I. cap. 11 :
Qui Chericseatum tenebit ultra festum S. Martini, reddat eum Episcopo, et undecies persolvat, et Regi 1. solid.Perperam apud Malmesburiensem, editum Curescet. Plures tamen Magnates post Romanorum adventum illam contributionem secundum veterem Legem Moysi, nomine primitiarum dabant : prout in brevi Regis Kanuti ad Summum Pontificem transmisso continetur, in quo illam contributionem Chircsed appellant, quasi semen Ecclesiæ. Et vetus Scheda Gallica apud Lambardum :
Chirseed, ou Chirceomer, ou Chirceamber, fut un certein rent de bled batu, que chescun home devoit al temps des Brytons et des Englez porter à lour Eglise le jour seint Martin.Verum Spelmannus, Welocus, Somnerus, et alii linguæ Saxonicæ peritiores hanc damnant interpretationem, prioremque amplectuntur. Vide Concilium Ænhamense ann. 1009. can. 11. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 986. et infra, Eleemosyna aratri. Observat Kennettus in Glossario ad calcem Antiquitat. Ambrosden. voces has Ciriscetum, etc. non modo sumtas fuisse pro Blado, sed etiam pro volatilibus aliisque similibus rebus Ecclesiæ solutis ; sic in Inquisitione reddituum Abbatis Glastonbur. ann. 1201 :
Manerium Glaston. reddit per an. in gabulo vii. lib. vi. sol. ii. den... In Churchscet lx. gallinas et semen frumenti ad tres acras.