« »
 
[]« Cissorium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 344a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CISSORIUM
CISSORIUM, Cisorium, Orbiculus ligneus, in quo convivæ scindunt dapes sibi appositas, Gall. Tranchoir. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom 3. pag. lv :
Et quia in appositione prædicta decet aliquos juxta status conditionem plus ceteris honorari, volumus quod in Cissorio nostro pro octo personis de dictis cibariis apponatur, et tantumdem in Cissoriis Cardinalium.... in Cissoriis vero Episcoporum, pro sex ; Abbatum vero et baronum.... pro quatuor jubemus apponi. Sed in Cissoriis aliorum inferioris gradus, juxta consuetudinem in nostra curia diutius observatam, æqualiter apponatur.
Occurrit ibid. pag. xiv. Cisorium vero pag. viii. Vide Scissorium.