« »
 
[]« Civilitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 346c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIVILITAS1
CIVILITAS, Jus civitatis. Glossæ veteres : Civilitas, πολιτεία. Act. 22 :
Ego multa summa Civilitatem hanc consecutus sum.
Venericus Vercellens. de Unitate Ecclesiæ conservanda :
Quæ (Roma) cum sit libera, facit etiam ut sint liberi, [] quotquot sunt sub Civilitate sua.
Occurrit præterea in Charta Rogerii Regis Siciliæ pro Messanensibus apud Bonfilium Constantium parte 1. Histor. Sicil. lib. 4. pag. 199. Vide Vitam S. Lupicini Abbat. Jurensis num. 7.
P. Carpentier, 1766.
Stat. ant. Florent. lib. 1. cap. 3. ex Cod. reg. 4621. fol. 13. v°. :
Et quod dictum est supra,... se extendat etiam in oriundis extra civitatem, qui vigore alicujus legis, reformationis aut auctoritatis cujuslibet, beneficium Civilitatis seu cittadinantiæ civitatis Florentiæ consecuti fuerint.
Legitur etiam in Stat. Cadubrii cap. 72. et Genuens. lib. 3. cap. 16. pag. 83.
Civilitas, Civium conventus, cives ipsi. Papias : Civilitas, mansio hominum. Senator lib. 8. Epist. 33 :
Ut qui ad Natale S. Cypriani religiosissime venerant peragendum, mercimoniisque suis faciem Civilitatis ornare, egentes turpiter inanesque discederent.
Chronica Pisana ann. 1177 :
Et ad tantam penuriam Civilitatem coegit, ut canes et gattos... comederent.
Ita apud Marsil. Patavin. in Defensore pacis 1. part. cap. 1.
Civilitas, πολιτιϰή. Apuleius de Philosophia :
Civilitatem quam πολιτιϰὴν vocat Plato.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Civilitas, Mulcta pecuniaria Civibus imposita. Offensionum condonatio rebellibus Carcassonæ incolis indulta a Carolo Francorum Rege ann. 1383. tom. 1. Anecdot. Marten. col. 1593 :
Nec per Civilitatem posse criminalitatem hujusmodi satisfieri bono modo ; ad ipsius nihilominus relevamen populi, præsentem nostram intendentes gratiam ampliare cum benigni prosecutione favoris, de et pro Civilitate prædicta contenti sumus, quod octingentis millibus franchis auri, quam summam Consules, Communitates et alii habitatores præfati, una cum Communitatibus, habitatoribus et incolis Senescalliarum Tholosæ, Bellicadri et Nemausi... solvere tenebuntur.
Vide