« Civitas » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 347b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIVITAS
CIVITAS, Urbs Episcopalis, cum cæteræ Castra vel oppida dicerentur, uti attigimus
in v. Castrum. Innocentius III. apud Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2.
Hist. Eccles. Placentinæ Ch. 55 :
Proviso congrue tam Episcopo, quam Clericis Civitatis, si tamen civitas sit dicenda, postquam Episcopalem amiserit dignitatem, etc.Præceptum Ludovici Pii pro Hispanis apud Baluzium in Capitularibus Regum :
Cujus Constitutionis in unaquaque Civitate, ubi prædicti Hispani habitare noscuntur, tres descriptiones esse volumus : unam quam Episcopus ipsius Civitatis habeat : et alteram, quam Comes : et tertiam ipsi Hispani, qui in eodem loco conversantur.Non tamen omnes, quæ in veteribus Notitiis Provinciarum Galliæ Civitates appellantur, eæ continue sedes fuerunt Episcopales, ut supra dictum est in voce Castrum. Hic solum addam ex Valesii Notitia Galliarum pag. 446. nomine Civitatis non modo urbem caput gentis, aut unum ex capitibus, sed etiam totum urbis agrum pagumve aut diœcesin in veteribus Notitiis designari.
P. , 1766.
◊ Vide Hist. Crit. monarch.
Franc. lib. 4. cap. 1. sec. edit. pag. 17.Civitas Publica, Quæ ad fiscum regium pertinet. Charta Ludovici Pii in Vita Aldrici Episc. Cenon.
pag. 45 : sic clauditur :
Actum Pictavis Civitate publica.Alia ibid. pag. 70 :
Actum ergo Cenomanis Civitate publica.Aliæ in Actis Episcopor. ejusdem urbis pag. 156. 234 :
Actum Cenomanis Civitate publica.Exstant inter Traditiones Fuldenses duæ una Eggiolti ad annum 767. altera Folcrati ad annum 771. utraque Vangiona (Wormatia) Civitate publica peracta. Vide Villa publica, Vicus publicus.