« »
 
[]« Cladolg » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 348a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLADOLG
CLADOLG. Lex Frison. addit. tit. 3. § [] 44 :
Si quis alium unguibus crataverit, ut non sanguis, sed humor aquosus decurrat, quod Cladolg vocant.
Ubi Lindenbrogius : Kleyen, Germanis, unguibus scalpere ; Dolg, pauperiem, aut vulnus significat : unde in veteri Glossario Latino-Saxonico, Colchsuæda, cicatrix ; hinc ergo vox composita. Spelmannus vero ab Anglico deducit Claw, unguis et dolg, vulnus. Schilter. in hac voce probat Spelmanni etymon, additque pro Kleyen, vel potius Kraven reponendum Kratzen, quod Cratare sonat ; Cladolg ergo est Cratatio unguium. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 629.