« »
 
[]« Clamosus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 352b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAMOSUS
CLAMOSUS, Qui clamat, vel resonat. Isidorus lib. 10. Orig. :
Clamosus, quasi calamosus, a calamo scilicet, quod sonet.
Hoc sensu clamosum silentium dixit Senator lib. 4. Epist. 51. Abdias seu Julius Africanus lib. 6. Hist. Apostol. :
Jube astare hic qui sunt eloquentes in linguis, acutissimi in argumentis, et Clamosi in vocibus.
Epistola Florentinorum ad Alexandrum PP. II. apud Baron. ann. 1063. num. 43 :
Eligitur denique Abbatum unus Clamosus voce, apertus lingua.
Ita Sugerius in Lud. VI. pag. 289. Gesta Consul. Andegav. cap. 13. num. 6. etc.
Clamosus, Famosus, celebris. Silvester Giraldus lib. 1. Itiner. Cambriæ cap. 2 :
Locus ille de Brenehoc magnus et famosus, quem et Clamosum dicunt, patriam replet. Clamosissimus,
hac notione habetur apud Vegetium in Præfat. ad lib. 3. Artis veterin.
Clamosus, Idem qui Clamodicus. Capitula Caroli C. tit. 39. § 3. ap. Carisiac. ann. 873. :
Si servus alicujus ita Clamosus est, Comes dominum servi commoneat, ut eum in mallo præsentet, et præsentatum, si aliquis comprobare voluerit, faciat, etc.
Chart. Ermenfr. Abbat. Gorzensis ann. 984. post Irmin. pag. 351 :
Si vero Clamosus fuerit, donec ejus causa finiatur, infra potestatem triturabit 2. modia avenæ, etc.