« Claratum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 354a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLARATUM
CLARATUM. Liber pitanciarum Abbatiæ sancti Germani
Paris. B. fol. 1 :
Anniversarium Domini Childeberti... Debet autem fieri procuratio Conventui in die anniversarii, de piscibus scilicet optimis, guastallis et bono Clarato.Claratum idem omnino videtur, quod infra claretum, nisi mavis esse vinum rubellum, quod Gallice dicimus Vin clairet. Appendix ad Responsoriale Romanum Thomasii ex MS. xii. sæculi pag. 441. edita Romæ ann. 1686 :
Et dantur Canonicis quoties has vigilias celebrant tres solidi Provinienses pro Clareto ; faculæ vero Camerario Canonicorum remanent.Mos olim fuit in quibusdam Ecclesiis, ut expletis quibusdam solemnioribus vigiliis vinum cum placentis Canonicis distribueretur : quod hodie pecunia fere compensatur. Vide Burjuratus.