« »
 
[]« Clausarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 361c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAUSARIUS
CLAUSARIUSvinearum Monasterii, in Necrologio Victorino Paris. 5. Kal. Sept. qui Clausariis præerat serviens. Occurrit eodem sensu in Tabulario S. Vincentii Cenoman. Vide Closarius.
P. Carpentier, 1766.
Charta Guill. episc. Paris. ann. 1222. in Reg. B. Cam. Comput. fol. 150. r°. :
Dominus rex vult et concedit ut nos Parisiensis episcopus..... habeamus apud Parisius unum draparium,... unum Clausarium... gaudentes libertate, quam ministeriales episcoporum Parisiensium hactenus habuerunt.
Alia ann. 1226. ex Lib. nigr. episc. Carnot. :
Clausarius noster habet pretium duorum hominum singulis diebus, quando operarii sunt in vineis clausi nostri.
Clausarius, Inclusus, Monachus qui in cella clausa habitat, Gall. Reclus. Vita S. Deicoli Abb. Lutrensis n. 43 :
Volens... dies sibi concessos apud beatissimum Apostolorum principem Romæ Clausarius et privatus insistere otio.
Clausarius, In Epist Widonis Comit. Matiscon. ann. 1078. tom. 6. Spicileg. Acheriani, idem est quod Clausum, sive septum, Gallis Closier :
Præterea donavi ad memoriam et Ecclesiam sanctorum Apostolorum omnia quæ infra sunt annotata, id est, has ovillas, Blondeus et omnes clausos et Clausarios, silvas, etc
.
P. Carpentier, 1766.
Clauserius, Eadem notione, in Charta ann. 1202. inter Instr. tom. 7. Gall. Christ. col. 227 :
Extra septa canonicorum sex servitores, scilicet tres escuerii abbatis, unus serviens capicerii, unus Clauserius vinearum, unus tolonearius.