« Clavarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 357b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAVARIUS1
CLAVARIUS, Ital. Chiavaio et Chiaivolo, Cui claves fisci communis commissæ
sunt : Clavaire, apud Provinciales, in aliquot Statutis Regis Caroli VII.
ann. 1445. et Ludovici XII. ann. 1508. Statuta Massil.
lib. 1. cap. 1. § 1 :
Itemque omnes redditus, et obventiones, et intratas, et res, et procassia, et aventuras ad dictam civitatem et Commune ejusdem civitatis pertinentes...Similia leguntur cap. 2. Juramentum Clavarii Communis Ebredun. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 141 :(Rector civitatis)tradet et tradi faciet Clavariis Communis Massiliæ ipsa die vel sequenti, qua ea recipient vel in eos pervenerint, ita quod dicti Clavarii reponent secundum juramentum sui officii ea omnia in archa, vel archis, quæ sunt in Clavaria, scilicet pecuniam et denarios ; et si pignora fuerint, reponent ea in dicta Clavaria ; de quibus archis prædicti Clavarii teneant omnes claves, et hæc omnia scribantur per publicum Notarium Massiliæ in officio Clavariæ, electum et constitutum in cartulario et cartulariis Clavariæ, et his omnibus reddet vel reddi faciet computum et plenam rationem illis, qui ad audiendum illud computum et illam rationem fuerint specialiter constituti.
Ego N. Clavarius Ebredunensis Curiæ juro, tactis sacrosanctis Evangeliis, quod usque ad annum completum, quo Clavariam tenere debeo, Dom. Archiepiscopo et Dom. Comiti Dalphino et eorum successoribus de omnibus quæ exibunt de judicatura et Clavaria Ebredun. cum pertinentiis et aliis... provenient qualitercumque ad manus meas, fidelis ero, et ipsa juxta posse extrahere procurabo, et omnia... in scriptis redigam.... et legale computum reddam, etc. Item de tribus in tres menses judici computum reddam de omnibus, sive sint denarii, vel pignora recepta, vel recipienda, et quoad executiones et districtiones rebellium mandata judicis perficiam toto posse.... Item quod de justitiis et de cera, et de plumbo, si quid in Clavaria invenero inventarium faciam, et de eis in fine regiminis mei computum reddam.Confer juramentum Judicis ejusdem Curiæ pag. 148. Statuta Arelat. MSS. art. 72 :
Statuimus quod ClavariiConstitutio anni circiter 1352. pro Clavariis ejusdem Civitatis :(recipiant)condempnationes et satisfaciant creditoribus Communis.
Clavarii qui a clavibus juste exhigende et conservande fiscalis pecunie, etc.Charta ann. 1345 :
Item quod Potestas teneatur facere eligi in consilio unum Clavarium bonum et idoneum,... qui juret salvare et custodire totum illum quod ad manus suas pervenerit de rebus Communis, tam in denariis, quam aliis rebus, et quod non expenderet... aliquid sine licentia Potestatis et consilii. Clavarius Communis Terdonensisin Charta ann. 1368. Clavaria Digniensis, in Charta ann. 1271. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 94 :
Clavaria Curiæ Ebreduni et Caturicarum,in Computo ann. 1332. ejusd. Hist. tom. 1. pag. 117. Clavarius Curiæ Episcopalis, in Concilio Avenion. ann. 1509. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 387. ubi fit etiam mentio pœnæ decem solidorum Turon. per dictum Clavarium nomine fisci exigendorum. Vide Joan. Dametum in Hist. Balear. regni pag. 87. 92.
P. , 1766.
◊ Memor. H. Cam. Comput.
Paris. ad ann. 1416. fol. 79. v° : Johannes de Gamaches armiger et Claverius Bitterensis, etc.Privil. Sommer. ann. 1463. ex Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 41 :
Item commettent et ordonnent lesdiz conseillers ung receveur ou Clavaire, qui est tenu lever l'argent que lesdiz conseillers mettent sus, tant pour nous, que pour les affaires de ladite ville.
P. , 1766.
◊ Ejusdem, qua apud nos,
conditionis fuere et apud Italos Clavarii, pecuniæ scilicet publicæ collectores et
custodes. Stat. Vercel. lib. 1. pag. 12. r° : Clavarius vero seu procurator communis, qui ipsam quantitatemRursum pag. 25. r° :(pecuniæ)in ratione communis posuerit seu poni permiserit, solvat communi Vercellarum nomine pœnæ pro quolibet ipsorum libras decem.
Quod avere communis... dari vel expendi non possit per potestatem vel rectorem communis Vercellarum, Clavarium vel officialem a libris decem Pap. etc.Stat. Astæ collat. 20. cap. 40. pag. 69 :
Clavarii communis Astensis teneantur scribere in introitu cujuslibet potestatis illud, quod esset vel erit in domo habitationis domini potestatis, mobilibus sive massaritio ; et illud quod durante officio suo fieri facerent dicti Clavarii et omnia ponere in quaterno.Stat. Montis-reg. pag. 5 :
Item statutum est, quod dominus vicarius, judex, Clavarius et milites, et alii de eorum familia teneantur et debeant ipsi et quilibet eorum solvere hominibus civitatis Montis-regalis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ad
Clavarios etiam pertinebat Chartarum communium custodia. Statuta Massil. lib. 1. cap. 15 :
Syndici communis Massiliæ.... faciant diligenter inquiri et recolligi omnes cartas et instrumenta omnia, quæ pertinent, vel pertinere videbunt, ad commune Massiliæ, sive in quibus jura Communis dicti Contineantur, vel continentur aliquo modo, quicunque eas vel ea habeant, vel haberent præter Clavarios dicti Communis, et ea insimul collecta, in tuto loco et securo, bona fide et sine fraude, reponantur.Hinc eodem cap. § 6. statuitur :
Quod cum Clavarii... deponent suum officium... consignent prædictas cartas... eis succedentibus... quæ dicta instrumenta, cum restituta erunt, ut dictum est, recognoscantur carta per cartam cum dictis registris, et cartæ vel instrumenta emptionum, et alia dicti Communis instrumenta carioraId quoque adnotat Auctor Historiæ Dalphin. tom. 1. pag. 117. Custodes regestorum Cameræ computorum quibusdam in locis appellatos fuisse Clavarios. Propter hanc Chartarum custodiam Clavarii Notariis non semel adjunguntur. In juramento jam laudato judicis Curiæ Ebredun. promittit Judex(f. rariora)alibi quam in Clavaria, in tuto tamen loco et secreto reponantur, et custodiantur a Clavariis... sub duabus clavibus custodita, quarum unam habeat unus ex dictis Clavariis, et aliam alter ex eis, qui registra tenebunt.
se procuraturum, quod Notarius Curiæ omnia scribat et Clavarius similiter. Sic in Statutis Arelat. art. 21. Subclavarius et Notarius Curie conjunguntur, et ipse Subclavarius vel Notarius eos scribere jubentur, qui post campanæ pulsationem errantes invenirentur. Iisdem Subclavario et Notario non semel præmittitur Syndicus in Ordinatione Consilii ejusdem urbis ann. 1392. Verum licet Notariis plerumque adjungantur Clavarii, Notariorum tamen vices agere prohibentur in processibus criminalibus, ut habet Constitutio anni circiter 1352. cujus interdicti ratio est,
ut omnis fraudis et suspicionis subditis tollaturAnnui erant Clavarii, et interdum saltem plures in una urbe. Massiliæ tres fuisse discimus ex Statutis ejusdem urbis lib. 1. cap. 69. § 9. ubi unicuique eorum salarium assignatur xx. librarum Reg. Coron.(occasio,)et qui partem pro officio curie in ipsis inquisitionibus videtur debere facere, processus inquisitionis ipsius non appareat ordinator. Contra autem facientes ipso facto privationis officiorum suorum cum famæ macula et penam xxv. librarum incursuros se cognoscant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Clavariorum
quoque fuit omnes libras et alia pondera Numeraliorum, Speciatorum et Merceriorum quater in anno recognoscere, ut legimus in Statutis Arelat. art. 74. et Subclavarium eligere, qui
Subclavarius teneatur reddere rationem Clavariis singulis septimanis in scriptis de habitis expensis, ibid. art. 72.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ His addam
quod ait eruditus Auctor Historiæ Dalphinalis tom. 1. pag. 117. In quibusdam, inquit,
locis Custodes clavium urbis dicti sunt Clavarii : quod ut probet, adducit locum
Ordinationis anni 1274. tom. I. pag. 127. col. 1 : Ecclesia de Romanis : Sacrista seu Claverius habeat custodiam clavium portarum villæ de Romanis.At vereor ne Claverius hic idem sit qui Thesaurarius Ecclesiæ de Romanis, ac proinde ne Sacrista sic dictus sit, non quod claves urbis, sed quod claves thesauri penes se haberet. Ut ut est certius observat laudatus Historiographus pag. primum citata Clavarii nomen in veteribus Instrumentis sæpius inditum fuisse peculiaribus Coactoribus, qui non raro Castellanis adjunguntur et Cellerariis, ceterisque prædiorum aliarumve rerum administratoribus, unde merito conficit horumce omnium ministrorum munera magnam inter se necessitudinem habuisse. Statuta Dalphin. fol. 79 :
Quantes fois que ung Clavaire, Greffier, Fermier et autre crediteur, voudra faire compellir ung ou plusieurs debiteurs, etc.Hæc Cl. Scriptor, quibus subjicienda sunt, quæ hac de re suppeditant Statuta Arelatens. art. 80. ubi de redditibus castri Aurillæ. Constitutis primum iis, quæ Castellanum spectant, de Clavariis mox subjungitur :
Omnium prediorum Clavarii, qui eligentur in festo Pasche, solvant medietatem infra octo dies ex quo fuerint in Clavaria, et Clavarii qui eligentur in festo Sancti Michaelis solvant aliam medietatem usque ad xx. dies post festum sancti Michaelis.Litteræ Caroli Regis Jerusalem et Siciliæ ann. 1290. e MS. D. Brunet fol. 76. v° :
Et si Clavarios Bajulosque, Pedagiarios ac Gabellarios, et ceteros Collectores pecunie ydoneos in Comitatibus Provincie et Forcalquerii creari facere ordinaverimus, qui subjectos nostros exactionibus indebitis non molestent, etc.Ibid. fol. 77. v° :
Item, quod nullus(sic)creantur Clavarii, Pedagiarii, Gabellarii aut Bajuli, qui pecunias Curie receperint, nisi fuerint ydonei et solvendo ad Senescalli arbitrium ejusque consilii, etc.
P. , 1766.
Clavarius, Officium apud Carmelitas, in Constitut. MSS. eorumdem part. 2. rubr. 8 :
In omni conventu eligantur tres fratres providi et discreti consiliarii, custodes et Clavarii, et prior aut præsidens in conventu et dicti fratres bona communitatis pariter custodiant, et recipienda recipiant, et exponenda exponant, et mutuanda mutuent, et solvenda solvant, et alia faciant cum priore, quæ ad regimen conventus et custodiam bonorum communium dignoscuntur pertinere.Ibidem rubr. 9 :
In quolibet conventu sit archa sive theca trium clavium, quarum unam teneat prior ; reliquas duas, duo custodes seniores, etc.