« »
 
[]« Clavis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 360c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAVIS
CLAVIS, in Computis Ecclesiasticis, est
numerus variabilis datus anno ad inveniendum principia quinque mobilium festivitatum, scilicet Septuagesimæ, Quadragesimæ, Paschatis, Rogationum, et Pentecostes : et ideo sunt quinque Claves, et quælibet prædictorum festorum habet 30. dies in quibus semper celebrantur... et dicitur Clavis per similitudinem : quia sicut per Claves ostia reserantur, ita per talem numerum principia dictarum festivitatum nobis denotantur, etc.
Durandus lib. 8. Rational. cap. 12. In Kalenlendario S. Victoris Parisiensis :
7. Idus Januar. locus Clavium. 5. Kal. Febr. Claves XL. 5. Idus Mart. Claves Paschæ. 17. Kal. Mart. Claves Rogationum. 3. Kal. Mart. Claves Pentecostes.
Vide Honorium Augustod. lib. 2. de Imag. mundi cap. 101. et supra vocem Annus pag. 511.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clavis Annonæ, Horreorum præfectura vel custodia. Charta fundationis Abbatiæ Brolii Grollandi inter Instrum. tomi 2. novæ Gall. Christ. col. 421 :
Similiter illis concedo ea quæ possideo in molendinis de Jart, id est, dominium et medietatem, in quibus per Abbatem B. G. custos constituatur, et ipse clavem annonæ in custodia sua debet habere.
Clavis S. Huberti. Vide Joannem Robertum in Hist. S. Huberti pag. 251.
Clavis in concamerationibus, quæ eas concludit, quam fibulam vocat Philander ad lib. 1. Vegetii cap. 6. Gervasius Dorobernensis in Descriptione Ecclesiæ Cantuariensis :
Hic vero nullo interstitio cruces a choro divisæ in unam Clavem, quæ in medio fornicis magnæ constitit, quæ quatuor pilariis innititur, convenire videntur.
Vide Ciborium.
Claves Ecclesiæ, Potestas et jurisdictio Ecclesiæ : ex illo Christi ad Petrum, Matth. 16 :
Tibi dabo Claves regni cœlorum, etc.
Inscriptio in foribus Basilicæ antiquæ Vaticanæ :
Qui regni Claves et curam tradit ovilis,
Qui cœli terræque Petro commisit habenas,
Simplicio nunc ipse dedit sacra jura tenere.
Goffridus Vindocinensis lib. 2. Epist. 29 :
Claves sanctæ ecclesiæ agitare, et leges Catholicæ et Apostolicæ Sedis violare conatur.
Idem Opusc. 10 :
Execranda promissio, quæ Claves Ecclesiæ agitare, et unicum ac singulare ejus ostium violare conatur.
Cur vero triplex interdum clavis S. Petro et Summis Pontificibus adscribatur, pluribus dlsputat Nicolaus Alemannus in Dessertat. de Lateranensibus parietinis cap. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud ignota fuit hac notione vox Clavis, Hebr. חהפמ, etiam in veteri Testamento. Legimus apud Isaiam cap. 22. rejecto Sobna Templi Præposito substitutum fuisse Eliacim, de quo sic Propheta V'V'. 20. et seqq. :
Vocabo servum meum Eliacim filium Helciæ ; et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus : et erit quasi pater habitantibus Jerusalem, et domui Juda. Et dabo Clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat.
Quæ Christo tribuuntur Apocal. 3. 7 :
Hæc dicit sanctus et Verus, qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit ; claudit et nemo aperit.
Claves S. Petri, Quibus scilicet illius Confessio, seu sepulcrum, claude. [] batur. Poeta Saxonicus lib. 3. de Gestis Caroli Magni ann. 796 :
Confestim Claves, quibus et Confessio sancti
  Conservata Petri vexillaque miserat urbis
  Romuleæ Carolo, pariterque decentia dona.
Adde Eginhardi Annales eod. ann. Vigilius PP. in Encyclica :
Sed et super Claves B. Petri Apostoli præstitissent corporale juramentum.
Solebant etiam Summi Pontifices de Limatura catenarum S. Petri, quæ religiose Romæ asservantur, ad Reges et Principes, aliosque viros primarios pro ingenti munere mittere, quam in aurea clavi instar illarum quibus confessio sancti Petri claudebatur efficta, ab altari S. Petri accepta, includebant. Eam autem ad quos illa transmittebatur, suspendebant ad collum, veluti sacrum contra mala imminentia amuletum. Ejusmodi clavium transmissarum meminere Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 47. lib. 5. Epist. 6. lib. 6. Epist. 23. lib. 7. Ind. 2. Epist. 128. lib. 10. Epist. 7. lib. 12. Epist. 17. Gregor. Turon. lib. 1. Miracul. cap. 28. Fredegagarius Scholast. in Chron. cap. 110. Gregorius VII. PP. lib. 7. Epist. 6. Vetus Chronic. tom. 1. Hist. Franc. pag. 720. Aimoin. lib. 4. de Gestis Francor. cap. 57. 86. Chronicon Fontanellense cap. 9. etc. Vide Theodorum Studitam de SS. Imag. præterea Nicolaum Alemannum in Dissertat. de Lateranensib. parietinis cap. 14.
P. Carpentier, 1766.
Clavis S. Petri, in signandis animalibus, ut a rabie servarentur, adhibita. Lit. remiss. ann. 1467. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 24 :
Survint ung homme, qui volt faire signer des bestes qu'il menoit, des Clefz de saint Pierre (au Fayet en Auvergne).
P. Carpentier, 1766.
Clavi Candente, quam Ecclesiasticam vocabant, veneficæ secundo deprehensæ signabantur in pectore, fronte atque inter scapulas, ex Legibus Steph. reg. Hungar. tom. 1. Sept. pag. 550. col. 1 :
Si qua striga inventa fuerit, secundum judicialem legem ducatur ad ecclesiam, et commendetur sacerdoti ad jejunandum, fidemque discendum ; post jejunium vero domum redeat. Si secundum in eodem crimine invenietur, simili jejunio subjaceat : post jejunium vero, in modum crucis in pectore et in fronte, atque inter scapulas incensa Clavi ecclesiastica domum redeat. Si vero tertio, judicibus tradatur.
Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Schlüssel, col. 1636.
P. Carpentier, 1766.
Clavis Sepultura, Superstitionis species, cujus meminit Petrus Subesti de Cultu vineæ Dom. part. 3. cap. 4. de Superstit. :
Item errore superstitioso vulgus in multis locis opinatur remedium efficax ut cesset pestis inguinaria, si sepeliatur Clavis portæ ecclesiæ parrochialis, et curatus ecclesiæ sine morte, jaciatur in foveam pro aliquo defuncto paratam.
Claves Remittere, in signum divortii, et renunciantis curam familiæ. S. Ambrosius Epist. 47. ad Syagrium :
Quo mulier offensa, Claves remisit, domum revertit.
Apud nostros solent viduæ claves et cingulum supra mariti defuncti corpus projicere, in signum quod bonorum communioni nuntium dant, ne debitis exsolvendis teneantur, de quo more agunt Consuetudines municipales, Meldensis art. 52. 53. Lotharingica tit. 2. art. 3. Malinensis art. 8. Meledunensis art. 187. Calvimontensis art. 7. Victriacensis art. 91. Laudunensis art. 16. Catalaunensis art. 30. Ducatus Burgund. [] art. 41. etc. Vide Paschasium lib. 4. Disquisit. Francic. cap. 10. et Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 176.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Claves, Numellæ quibus canes bini aut terni copulantur, non solvendi nisi in ipsa venatione. Leges Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag. xxv :
Et quia evitare non valemus quin venando et alias cum prædicto venatore conversemur ; et Claves et alia quæ ad venationem pertinent (tractemus).
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clavis, Locus clausus, ut Eccardus interpretatur. Lex Salic. tit. 9. art. 2 :
Si quis unam apem, hoc est, uno vascello furaverit de sub tecto et sub Clave, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clavis, Manica temonis, in Vet. Glossario San-German. MS. n. 501.
P. Carpentier, 1766.
Clavis. Charta Laurent. episc. Wratislav. ann. 1223. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonstr. col. 482 :
Ad cujus rei argumentum hanc chartam Clave sigilli nostri roboratam eidem contuli.
Ubi aliæ Chartæ præferunt, munimine.
Clavis, pro Clavus : Vita S. Lupercii apud Bosquetum :
Jussit Præses maganam fieri, et acutis eam clavavit Clavibus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Clavis vel Clavus, Vestis purpurata, blandella (bandella). Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613.